1 quicumque sunt sub iugo servi dominos suos omni honore
dignos arbitrentur ne nomen Domini et doctrina blasphemetur
2 qui autem fideles habent dominos non contemnant
quia fratres sunt sed magis serviant quia fideles sunt et dilecti qui beneficii
participes sunt haec doce et exhortare
3 si quis aliter docet et non adquiescit sanis
sermonibus Domini nostri Iesu Christi et ei quae secundum pietatem est
doctrinae
4 superbus nihil sciens sed languens circa quaestiones
et pugnas verborum ex quibus oriuntur invidiae contentiones blasphemiae
suspiciones malae
5 conflictationes hominum mente corruptorum et qui
veritate privati sunt existimantium quaestum esse pietatem
6 est autem quaestus magnus pietas cum sufficientia
7 nihil enim intulimus in mundum haut dubium quia
nec auferre quid possumus
8 habentes autem alimenta et quibus tegamur
his contenti sumus
9 nam qui volunt divites fieri incidunt in
temptationem et laqueum et desideria multa inutilia et nociva quae mergunt
homines in interitum et perditionem
10 radix enim omnium malorum est cupiditas
quam quidam appetentes erraverunt a fide et inseruerunt se doloribus multis
11 tu autem o homo Dei haec fuge sectare vero
iustitiam pietatem fidem caritatem patientiam mansuetudinem
12 certa bonum certamen fidei adprehende vitam
aeternam in qua vocatus es et confessus bonam confessionem coram multis
testibus
13 praecipio tibi coram Deo qui vivificat omnia et
Christo Iesu qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato bonam confessionem
14 ut serves mandatum sine macula inreprehensibile
usque in adventum Domini nostri Iesu Christi
15 quem suis temporibus ostendet beatus et
solus potens rex regum et Dominus dominantium
16 qui solus habet inmortalitatem lucem
habitans inaccessibilem quem vidit nullus hominum sed nec videre potest cui
honor et imperium sempiternum amen
17 divitibus huius saeculi praecipe non sublime
sapere neque sperare in incerto divitiarum sed in Deo qui praestat nobis omnia
abunde ad fruendum
18 bene agere divites fieri in operibus bonis facile
tribuere communicare
19 thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum ut
adprehendant veram vitam
20 o Timothee depositum custodi devitans profanas vocum
novitates et oppositiones falsi nominis scientiae
21 quam quidam promittentes circa fidem exciderunt
gratia tecum
|