1 Paulus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei
secundum promissionem vitae quae est in Christo Iesu
2 Timotheo carissimo filio gratia misericordia pax a
Deo Patre et Christo Iesu Domino nostro
3 gratias ago Deo cui servio a progenitoribus in
conscientia pura quam sine intermissione habeam tui memoriam in orationibus
meis nocte ac die
4 desiderans te videre memor
lacrimarum tuarum ut gaudio implear
5 recordationem accipiens eius fidei quae
est in te non ficta quae et habitavit primum in avia tua Loide et matre tua
Eunice certus sum autem quod et in te
6 propter quam causam admoneo te ut
resuscites gratiam Dei quae est in te per inpositionem manuum mearum
7 non enim dedit nobis Deus spiritum
timoris sed virtutis et dilectionis et sobrietatis
8 noli itaque erubescere testimonium Domini nostri
neque me vinctum eius sed conlabora evangelio secundum virtutem Dei
9 qui nos liberavit et vocavit vocatione sancta non secundum
opera nostra sed secundum propositum suum et gratiam quae data est nobis in
Christo Iesu ante tempora saecularia
10 manifestata est autem nunc per inluminationem
salvatoris nostri Iesu Christi qui destruxit quidem mortem inluminavit autem
vitam et incorruptionem per evangelium
11 in quo positus sum ego praedicator et apostolus
et magister gentium
12 ob quam causam etiam haec patior sed non
confundor scio enim cui credidi et certus sum quia potens est depositum meum
servare in illum diem
13 formam habe sanorum verborum quae a me audisti in
fide et dilectione in Christo Iesu
14 bonum depositum custodi per Spiritum Sanctum qui
habitat in nobis
15 scis hoc quod aversi sunt a me omnes qui
in Asia sunt ex quibus est Phygelus et Hermogenes
16 det misericordiam Dominus Onesifori domui quia
saepe me refrigeravit et catenam meam non erubuit
17 sed cum Romam venisset sollicite me quaesivit et
invenit
18 det illi Dominus invenire misericordiam a Domino
in illa die et quanta Ephesi ministravit melius tu nosti
|