1 tu ergo fili mi confortare in gratia quae est in
Christo Iesu
2 et quae audisti a me per multos testes
haec commenda fidelibus hominibus qui idonei erunt et alios docere
3 labora sicut bonus miles Christi Iesu
4 nemo militans inplicat se negotiis
saecularibus ut ei placeat cui se probavit
5 nam et qui certat in agone non coronatur nisi
legitime certaverit
6 laborantem agricolam oportet primum de fructibus
accipere
7 intellege quae dico dabit enim tibi Dominus in
omnibus intellectum
8 memor esto Iesum Christum resurrexisse a mortuis
ex semine David secundum evangelium meum
9 in quo laboro usque ad vincula quasi male operans
sed verbum Dei non est alligatum
10 ideo omnia sustineo propter electos ut et ipsi
salutem consequantur quae est in Christo Iesu cum gloria caelesti
11 fidelis sermo nam si conmortui sumus et
convivemus
12 si sustinemus et conregnabimus si negabimus et
ille negabit nos
13 si non credimus ille fidelis manet negare se
ipsum non potest
14 haec commone testificans coram Domino noli verbis
contendere in nihil utile ad subversionem audientium
15 sollicite cura te ipsum probabilem exhibere Deo
operarium inconfusibilem recte tractantem verbum veritatis
16 profana autem inaniloquia devita multum enim
proficient ad impietatem
17 et sermo eorum ut cancer serpit ex quibus
est Hymeneus et Philetus
18 qui a veritate exciderunt dicentes
resurrectionem iam factam et subvertunt quorundam fidem
19 sed firmum fundamentum Dei stetit habens
signaculum hoc cognovit Dominus qui sunt eius et discedat ab iniquitate omnis
qui nominat nomen Domini
20 in magna autem domo non solum sunt vasa
aurea et argentea sed et lignea et fictilia et quaedam quidem in honorem
quaedam autem in contumeliam
21 si quis ergo emundaverit se ab istis erit
vas in honorem sanctificatum et utile Domino ad omne opus bonum paratum
22 iuvenilia autem desideria fuge sectare vero
iustitiam fidem caritatem pacem cum his qui invocant Dominum de corde puro
23 stultas autem et sine disciplina quaestiones
devita sciens quia generant lites
24 servum autem Domini non oportet litigare sed
mansuetum esse ad omnes docibilem patientem
25 cum modestia corripientem eos qui resistunt
nequando det illis Deus paenitentiam ad cognoscendam veritatem
26 et resipiscant a diaboli laqueis a quo capti
tenentur ad ipsius voluntatem
|