1 hoc autem scito quod in novissimis diebus
instabunt tempora periculosa
2 et erunt homines se ipsos amantes cupidi elati
superbi blasphemi parentibus inoboedientes ingrati scelesti
3 sine affectione sine pace criminatores
incontinentes inmites sine benignitate
4 proditores protervi tumidi voluptatium amatores
magis quam Dei
5 habentes speciem quidem pietatis virtutem autem
eius abnegantes et hos devita
6 ex his enim sunt qui penetrant domos et captivas
ducunt mulierculas oneratas peccatis quae ducuntur variis desideriis
7 semper discentes et numquam ad scientiam veritatis
pervenientes
8 quemadmodum autem Iannes et Mambres restiterunt
Mosi ita et hii resistunt veritati homines corrupti mente reprobi circa fidem
9 sed ultra non proficient insipientia enim eorum
manifesta erit omnibus sicut et illorum fuit
10 tu autem adsecutus es meam doctrinam
institutionem propositum fidem longanimitatem dilectionem patientiam
11 persecutiones passiones qualia mihi facta sunt
Antiochiae Iconii Lystris quales persecutiones sustinui et ex omnibus me
eripuit Dominus
12 et omnes qui volunt pie vivere in Christo
Iesu persecutionem patientur
13 mali autem homines et seductores
proficient in peius errantes et in errorem mittentes
14 tu vero permane in his quae didicisti et credita
sunt tibi sciens a quo didiceris
15 et quia ab infantia sacras litteras nosti quae te
possint instruere ad salutem per fidem quae est in Christo Iesu
16 omnis scriptura divinitus inspirata et utilis ad
docendum ad arguendum ad corrigendum ad erudiendum in iustitia
17 ut perfectus sit homo Dei ad omne
opus bonum instructus
|