1 testificor coram Deo et Christo
Iesu qui iudicaturus est vivos ac mortuos et adventum ipsius et regnum eius
2 praedica verbum insta oportune inportune argue
obsecra increpa in omni patientia et doctrina
3 erit enim tempus cum sanam doctrinam non
sustinebunt sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros prurientes auribus
4 et a veritate quidem auditum avertent ad fabulas
autem convertentur
5 tu vero vigila in omnibus labora opus fac
evangelistae ministerium tuum imple
6 ego enim iam delibor et tempus meae
resolutionis instat
7 bonum certamen certavi cursum consummavi fidem
servavi
8 in reliquo reposita est mihi iustitiae corona quam
reddet mihi Dominus in illa die iustus iudex non solum autem mihi sed et his
qui diligunt adventum eius
9 festina venire ad me cito
10 Demas enim me dereliquit diligens hoc saeculum et
abiit Thessalonicam Crescens in Galliam Titus in Dalmatiam
11 Lucas est mecum solus Marcum adsume et
adduc tecum est enim mihi utilis in ministerium
12 Tychicum autem misi Ephesum
13 paenulam quam reliqui Troade apud Carpum
veniens adfers et libros maxime autem membranas
14 Alexander aerarius multa mala mihi ostendit reddat
ei Dominus secundum opera eius
15 quem et tu devita valde enim restitit
verbis nostris
16 in prima mea defensione nemo mihi adfuit sed
omnes me dereliquerunt non illis reputetur
17 Dominus autem mihi adstitit et
confortavit me ut per me praedicatio impleatur et audiant omnes gentes et
liberatus sum de ore leonis
18 liberabit me Dominus ab omni opere malo et salvum
faciet in regnum suum caeleste cui gloria in saecula saeculorum amen
19 saluta Priscam et Aquilam et Onesifori domum
20 Erastus remansit Corinthi Trophimum autem reliqui
infirmum Mileti
21 festina ante hiemem venire salutat te
Eubulus et Pudens et Linus et Claudia et fratres omnes
22 Dominus Iesus cum spiritu tuo gratia nobiscum
amen
|