1 admone illos principibus et potestatibus
subditos esse dicto oboedire ad omne opus bonum paratos esse
2 neminem blasphemare non litigiosos esse modestos
omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines
3 eramus enim et nos aliquando insipientes
increduli errantes servientes desideriis et voluptatibus variis in malitia et
invidia agentes odibiles odientes invicem
4 cum autem benignitas et humanitas
apparuit salvatoris nostri Dei
5 non ex operibus iustitiae quae fecimus
nos sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum
regenerationis et renovationis Spiritus Sancti
6 quem effudit in nos abunde per Iesum
Christum salvatorem nostrum
7 ut iustificati gratia ipsius heredes
simus secundum spem vitae aeternae
8 fidelis sermo est et de his volo te
confirmare ut curent bonis operibus praeesse qui credunt Deo haec sunt bona et
utilia hominibus
9 stultas autem quaestiones et genealogias
et contentiones et pugnas legis devita sunt enim inutiles et vanae
10 hereticum hominem post unam et secundam
correptionem devita
11 sciens quia subversus est qui eiusmodi
est et delinquit proprio iudicio condemnatus
12 cum misero ad te Arteman aut Tychicum festina ad
me venire Nicopolim ibi enim statui hiemare
13 Zenan legis peritum et Apollo sollicite praemitte
ut nihil illis desit
14 discant autem et nostri bonis operibus praeesse
ad usus necessarios ut non sint infructuosi
15 salutant te qui mecum sunt omnes saluta qui nos
amant in fide gratia Dei cum omnibus vobis amen
|