1 Paulus vinctus Iesu Christi et Timotheus frater
Philemoni dilecto et adiutori nostro
2 et Appiae sorori et Archippo commilitoni nostro et
ecclesiae quae in domo tua est
3 gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino
Iesu Christo
4 gratias ago Deo meo semper memoriam tui faciens in
orationibus meis
5 audiens caritatem tuam et fidem quam
habes in Domino Iesu et in omnes sanctos
6 ut communicatio fidei tuae evidens fiat in
agnitione omnis boni in nobis in Christo Iesu
7 gaudium enim magnum habui et consolationem in
caritate tua quia viscera sanctorum requieverunt per te frater
8 propter quod multam fiduciam habentes in Christo
Iesu imperandi tibi quod ad rem pertinet
9 propter caritatem magis obsecro cum sis
talis ut Paulus senex nunc autem et vinctus Iesu Christi
10 obsecro te de meo filio quem genui in vinculis
Onesimo
11 qui tibi aliquando inutilis fuit nunc
autem et tibi et mihi utilis
12 quem remisi tu autem illum id est mea
viscera suscipe
13 quem ego volueram mecum detinere ut pro
te mihi ministraret in vinculis evangelii
14 sine consilio autem tuo nihil volui facere uti ne
velut ex necessitate bonum tuum esset sed voluntarium
15 forsitan enim ideo discessit ad horam a te ut
aeternum illum recipere
16 iam non ut servum sed plus servo carissimum
fratrem maxime mihi quanto autem magis tibi et in carne et in Domino
17 si ergo habes me socium suscipe illum sicut me
18 si autem aliquid nocuit tibi aut debet hoc mihi
inputa
19 ego Paulus scripsi mea manu ego reddam ut non
dicam tibi quod et te ipsum mihi debes
20 ita frater ego te fruar in Domino refice viscera
mea in Domino
21 confidens oboedientia tua scripsi tibi sciens
quoniam et super id quod dico facies
22 simul autem et para mihi hospitium nam spero per
orationes vestras donari me vobis
23 salutat te Epaphras concaptivus meus in
Christo Iesu
24 Marcus Aristarchus Demas Lucas adiutores mei
25 gratia Domini nostri Iesu Christi cum spiritu
vestro amen
|