1 multifariam et multis modis olim Deus loquens
patribus in prophetis
2 novissime diebus istis locutus est nobis
in Filio quem constituit heredem universorum per quem fecit et saecula
3 qui cum sit splendor gloriae et figura
substantiae eius portansque omnia verbo virtutis suae purgationem peccatorum
faciens sedit ad dexteram Maiestatis in excelsis
4 tanto melior angelis effectus quanto differentius
prae illis nomen hereditavit
5 cui enim dixit aliquando angelorum Filius meus es
tu ego hodie genui te et rursum ego ero illi in Patrem et ipse erit mihi in
Filium
6 et cum iterum introducit primogenitum in orbem
terrae dicit et adorent eum omnes angeli Dei
7 et ad angelos quidem dicit qui facit angelos
suos spiritus et ministros suos flammam ignis
8 ad Filium autem thronus tuus Deus in
saeculum saeculi et virga aequitatis virga regni tui
9 dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem
propterea unxit te Deus Deus tuus oleo exultationis prae participibus tuis
10 et tu in principio Domine terram fundasti et
opera manuum tuarum sunt caeli
11 ipsi peribunt tu autem permanebis et
omnes ut vestimentum veterescent
12 et velut amictum involves eos et
mutabuntur tu autem idem es et anni tui non deficient
13 ad quem autem angelorum dixit aliquando
sede a dextris meis quoadusque ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum
14 nonne omnes sunt administratorii spiritus
in ministerium missi propter eos qui hereditatem capient salutis
|