1 propterea abundantius oportet observare
nos ea quae audivimus ne forte pereffluamus
2 si enim qui per angelos dictus est sermo
factus est firmus et omnis praevaricatio et inoboedientia accepit iustam
mercedis retributionem
3 quomodo nos effugiemus si tantam
neglexerimus salutem quae cum initium accepisset enarrari per Dominum ab eis
qui audierunt in nos confirmata est
4 contestante Deo signis et portentis et
variis virtutibus et Spiritus Sancti distributionibus secundum suam voluntatem
5 non enim angelis subiecit orbem terrae futurum de
quo loquimur
6 testatus est autem in quodam loco quis dicens quid
est homo quod memor es eius aut filius hominis quoniam visitas eum
7 minuisti eum paulo minus ab angelis gloria et
honore coronasti eum et constituisti eum super opera manuum tuarum
8 omnia subiecisti sub pedibus eius in eo enim quod ei
omnia subiecit nihil dimisit non subiectum ei nunc autem necdum videmus omnia
subiecta ei
9 eum autem qui modico quam angeli minoratus est
videmus Iesum propter passionem mortis gloria et honore coronatum ut gratia Dei
pro omnibus gustaret mortem
10 decebat enim eum propter quem omnia et per quem
omnia qui multos filios in gloriam adduxerat auctorem salutis eorum per
passiones consummare
11 qui enim sanctificat et qui
sanctificantur ex uno omnes propter quam causam non confunditur fratres eos
vocare dicens
12 nuntiabo nomen tuum fratribus meis in medio
ecclesiae laudabo te
13 et iterum ego ero fidens in eum et iterum ecce
ego et pueri mei quos mihi dedit Deus
14 quia ergo pueri communicaverunt sanguini et carni
et ipse similiter participavit hisdem ut per mortem destrueret eum qui habebat
mortis imperium id est diabolum
15 et liberaret eos qui timore mortis per totam
vitam obnoxii erant servituti
16 nusquam enim angelos adprehendit sed semen
Abrahae adprehendit
17 unde debuit per omnia fratribus similare ut
misericors fieret et fidelis pontifex ad Deum ut repropitiaret delicta populi
18 in eo enim in quo passus est ipse
temptatus potens est eis qui temptantur auxiliari
|