1 unde fratres sancti vocationis caelestis
participes considerate apostolum et pontificem confessionis nostrae Iesum
2 qui fidelis est ei qui fecit illum sicut
et Moses in omni domo illius
3 amplioris enim gloriae iste prae Mose
dignus habitus est quanto ampliorem honorem habet domus qui fabricavit illam
4 omnis namque domus fabricatur ab aliquo
qui autem omnia creavit Deus
5 et Moses quidem fidelis erat in tota domo
eius tamquam famulus in testimonium eorum quae dicenda erant
6 Christus vero tamquam filius in domo sua
quae domus sumus nos si fiduciam et gloriam spei usque ad finem firmam
retineamus
7 quapropter sicut dicit Spiritus Sanctus
hodie si vocem eius audieritis
8 nolite obdurare corda vestra sicut in
exacerbatione secundum diem temptationis in deserto
9 ubi temptaverunt me patres vestri
probaverunt et viderunt opera mea
10 quadraginta annos propter quod infensus
fui generationi huic et dixi semper errant corde ipsi autem non cognoverunt
vias meas
11 sicut iuravi in ira mea si introibunt in requiem
meam
12 videte fratres ne forte sit in aliquo vestrum cor
malum incredulitatis discedendi a Deo vivo
13 sed adhortamini vosmet ipsos per singulos dies
donec hodie cognominatur ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati
14 participes enim Christi effecti sumus si tamen
initium substantiae usque ad finem firmum retineamus
15 dum dicitur hodie si vocem eius audieritis nolite
obdurare corda vestra quemadmodum in illa exacerbatione
16 quidam enim audientes exacerbaverunt sed non
universi qui profecti sunt ab Aegypto per Mosen
17 quibus autem infensus est quadraginta annos nonne
illis qui peccaverunt quorum cadavera prostrata sunt in deserto
18 quibus autem iuravit non introire in requiem
ipsius nisi illis qui increduli fuerunt
19 et videmus quia non potuerunt introire propter
incredulitatem
|