1 timeamus ergo ne forte relicta pollicitatione
introeundi in requiem eius existimetur aliqui ex vobis deesse
2 etenim et nobis nuntiatum est quemadmodum
et illis sed non profuit illis sermo auditus non admixtis fidei ex his quae
audierunt
3 ingrediemur enim in requiem qui
credidimus quemadmodum dixit sicut iuravi in ira mea si introibunt in requiem
meam et quidem operibus ab institutione mundi factis
4 dixit enim quodam loco de die septima sic
et requievit Deus die septima ab omnibus operibus suis
5 et in isto rursum si introibunt in
requiem meam
6 quoniam ergo superest quosdam introire in
illam et hii quibus prioribus adnuntiatum est non introierunt propter
incredulitatem
7 iterum terminat diem quendam hodie in
David dicendo post tantum temporis sicut supra dictum est hodie si vocem eius
audieritis nolite obdurare corda vestra
8 nam si eis Iesus requiem praestitisset
numquam de alio loqueretur posthac die
9 itaque relinquitur sabbatismus populo Dei
10 qui enim ingressus est in requiem eius
etiam ipse requievit ab operibus suis sicut a suis Deus
11 festinemus ergo ingredi in illam requiem ut ne in
id ipsum quis incidat incredulitatis exemplum
12 vivus est enim Dei sermo et efficax et
penetrabilior omni gladio ancipiti et pertingens usque ad divisionem animae ac
spiritus conpagum quoque et medullarum et discretor cogitationum et intentionum
cordis
13 et non est ulla creatura invisibilis in conspectu
eius omnia autem nuda et aperta sunt oculis eius ad quem nobis sermo
14 habentes ergo pontificem magnum qui penetraverit
caelos Iesum Filium Dei teneamus confessionem
15 non enim habemus pontificem qui non possit
conpati infirmitatibus nostris temptatum autem per omnia pro similitudine
absque peccato
16 adeamus ergo cum fiducia ad thronum gratiae ut
misericordiam consequamur et gratiam inveniamus in auxilio oportuno
|