1 omnis namque pontifex ex hominibus adsumptus pro
hominibus constituitur in his quae sunt ad Deum ut offerat dona et sacrificia
pro peccatis
2 qui condolere possit his qui ignorant et
errant quoniam et ipse circumdatus est infirmitate
3 et propter eam debet quemadmodum et pro
populo ita etiam pro semet ipso offerre pro peccatis
4 nec quisquam sumit sibi honorem sed qui
vocatur a Deo tamquam Aaron
5 sic et Christus non semet ipsum
clarificavit ut pontifex fieret sed qui locutus est ad eum Filius meus es tu
ego hodie genui te
6 quemadmodum et in alio dicit tu es
sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech
7 qui in diebus carnis suae preces
supplicationesque ad eum qui possit salvum illum a morte facere cum clamore
valido et lacrimis offerens et exauditus pro sua reverentia
8 et quidem cum esset Filius didicit ex his
quae passus est oboedientiam
9 et consummatus factus est omnibus
obtemperantibus sibi causa salutis aeternae
10 appellatus a Deo pontifex iuxta ordinem
Melchisedech
11 de quo grandis nobis sermo et ininterpretabilis
ad dicendum quoniam inbecilles facti estis ad audiendum
12 etenim cum deberetis magistri esse propter tempus
rursum indigetis ut vos doceamini quae sint elementa exordii sermonum Dei et
facti estis quibus lacte opus sit non solido cibo
13 omnis enim qui lactis est particeps
expers est sermonis iustitiae parvulus enim est
14 perfectorum autem est solidus cibus eorum
qui pro consuetudine exercitatos habent sensus ad discretionem boni ac mali
|