1 quapropter intermittentes inchoationis
Christi sermonem ad perfectionem feramur non rursum iacientes fundamentum
paenitentiae ab operibus mortuis et fidei ad Deum
2 baptismatum doctrinae inpositionis quoque
manuum ac resurrectionis mortuorum et iudicii aeterni
3 et hoc faciemus siquidem permiserit Deus
4 inpossibile est enim eos qui semel sunt
inluminati gustaverunt etiam donum caeleste et participes sunt facti Spiritus
Sancti
5 gustaverunt nihilominus bonum Dei verbum
virtutesque saeculi venturi
6 et prolapsi sunt renovari rursus ad paenitentiam
rursum crucifigentes sibimet ipsis Filium Dei et ostentui habentes
7 terra enim saepe venientem super se bibens imbrem
et generans herbam oportunam illis a quibus colitur accipit benedictionem a Deo
8 proferens autem spinas ac tribulos reproba est et
maledicto proxima cuius consummatio in conbustionem
9 confidimus autem de vobis dilectissimi meliora et
viciniora saluti tametsi ita loquimur
10 non enim iniustus Deus ut obliviscatur
operis vestri et dilectionis quam ostendistis in nomine ipsius qui ministrastis
sanctis et ministratis
11 cupimus autem unumquemque vestrum eandem
ostentare sollicitudinem ad expletionem spei usque in finem
12 ut non segnes efficiamini verum
imitatores eorum qui fide et patientia hereditabunt promissiones
13 Abrahae namque promittens Deus quoniam
neminem habuit per quem iuraret maiorem iuravit per semet ipsum
14 dicens nisi benedicens benedicam te et
multiplicans multiplicabo te
15 et sic longanimiter ferens adeptus est
repromissionem
16 homines enim per maiorem sui iurant et
omnis controversiae eorum finis ad confirmationem est iuramentum
17 in quo abundantius volens Deus ostendere
pollicitationis heredibus inmobilitatem consilii sui interposuit iusiurandum
18 ut per duas res inmobiles quibus
inpossibile est mentiri Deum fortissimum solacium habeamus qui confugimus ad
tenendam propositam spem
19 quam sicut anchoram habemus animae tutam ac
firmam et incedentem usque in interiora velaminis
20 ubi praecursor pro nobis introiit Iesus secundum
ordinem Melchisedech pontifex factus in aeternum
|