1 hic enim Melchisedech rex Salem sacerdos Dei summi
qui obviavit Abrahae regresso a caede regum et benedixit ei
2 cui decimas omnium divisit Abraham primum quidem
qui interpretatur rex iustitiae deinde autem et rex Salem quod est rex pacis
3 sine patre sine matre sine genealogia neque
initium dierum neque finem vitae habens adsimilatus autem Filio Dei manet
sacerdos in perpetuum
4 intuemini autem quantus sit hic cui et decimam
dedit de praecipuis Abraham patriarcha
5 et quidem de filiis Levi sacerdotium accipientes
mandatum habent decimas sumere a populo secundum legem id est a fratribus suis
quamquam et ipsi exierunt de lumbis Abrahae
6 cuius autem generatio non adnumeratur in eis
decimas sumpsit Abraham et hunc qui habebat repromissiones benedixit
7 sine ulla autem contradictione quod minus est a
meliore benedicitur
8 et hic quidem decimas morientes homines
accipiunt ibi autem contestatus quia vivit
9 et ut ita dictum sit per Abraham et Levi
qui decimas accipit decimatus est
10 adhuc enim in lumbis patris erat quando
obviavit ei Melchisedech
11 si ergo consummatio per sacerdotium
leviticum erat populus enim sub ipso legem accepit quid adhuc necessarium
secundum ordinem Melchisedech alium surgere sacerdotem et non secundum ordinem
Aaron dici
12 translato enim sacerdotio necesse est ut
et legis translatio fiat
13 in quo enim haec dicuntur de alia tribu
est de qua nullus altario praesto fuit
14 manifestum enim quod ex Iuda ortus sit
Dominus noster in qua tribu nihil de sacerdotibus Moses locutus est
15 et amplius adhuc manifestum est si
secundum similitudinem Melchisedech exsurgit alius sacerdos
16 qui non secundum legem mandati carnalis factus
est sed secundum virtutem vitae insolubilis
17 contestatur enim quoniam tu es sacerdos in
aeternum secundum ordinem Melchisedech
18 reprobatio quidem fit praecedentis mandati
propter infirmitatem eius et inutilitatem
19 nihil enim ad perfectum adduxit lex introductio
vero melioris spei per quam proximamus ad Deum
20 et quantum est non sine iureiurando alii quidem
sine iureiurando sacerdotes facti sunt
21 hic autem cum iureiurando per eum qui dixit ad
illum iuravit Dominus et non paenitebit tu es sacerdos in aeternum
22 in tantum melioris testamenti sponsor factus est
Iesus
23 et alii quidem plures facti sunt sacerdotes
idcirco quod morte prohiberentur permanere
24 hic autem eo quod maneat in aeternum sempiternum
habet sacerdotium
25 unde et salvare in perpetuo potest accedentes per
semet ipsum ad Deum semper vivens ad interpellandum pro eis
26 talis enim decebat ut nobis esset pontifex
sanctus innocens inpollutus segregatus a peccatoribus et excelsior caelis
factus
27 qui non habet cotidie necessitatem quemadmodum
sacerdotes prius pro suis delictis hostias offerre deinde pro populi hoc enim
fecit semel se offerendo
28 lex enim homines constituit sacerdotes
infirmitatem habentes sermo autem iurisiurandi qui post legem est Filium in
aeternum perfectum
|