1 capitulum autem super ea quae dicuntur talem
habemus pontificem qui consedit in dextera sedis Magnitudinis in caelis
2 sanctorum minister et tabernaculi veri
quod fixit Dominus et non homo
3 omnis enim pontifex ad offerenda munera
et hostias constituitur unde necesse est et hunc habere aliquid quod offerat
4 si ergo esset super terram nec esset
sacerdos cum essent qui offerrent secundum legem munera
5 qui exemplari et umbrae deserviunt
caelestium sicut responsum est Mosi cum consummaret tabernaculum vide inquit
omnia facito secundum exemplar quod tibi ostensum est in monte
6 nunc autem melius sortitus est
ministerium quanto et melioris testamenti mediator est quod in melioribus
repromissionibus sanctum est
7 nam si illud prius culpa vacasset non utique
secundi locus inquireretur
8 vituperans enim eos dicit ecce dies veniunt dicit
Dominus et consummabo super domum Israhel et super domum Iuda testamentum novum
9 non secundum testamentum quod feci patribus eorum
in die qua adprehendi manum illorum ut educerem illos de terra Aegypti quoniam
ipsi non permanserunt in testamento meo et ego neglexi eos dicit Dominus
10 quia hoc testamentum quod disponam domui Israhel
post dies illos dicit Dominus dando leges meas in mentem eorum et in corde
eorum superscribam eas et ero eis in Deum et ipsi erunt mihi in populum
11 et non docebit unusquisque proximum suum et
unusquisque fratrem suum dicens cognosce Dominum quoniam omnes scient me a minore
usque ad maiorem eorum
12 quia propitius ero iniquitatibus eorum et
peccatorum illorum iam non memorabor
13 dicendo autem novum veteravit prius quod autem
antiquatur et senescit prope interitum est
|