1 interea
locutus est Deus ad Iacob surge et ascende Bethel et habita ibi facque altare
Deo qui apparuit tibi quando fugiebas Esau fratrem tuum
2 Iacob vero convocata omni domo sua ait abicite
deos alienos qui in medio vestri sunt et mundamini ac mutate vestimenta vestra
3 surgite et ascendamus in Bethel ut
faciamus ibi altare Deo qui exaudivit me in die tribulationis meae et fuit
socius itineris mei
4 dederunt ergo ei omnes deos alienos quos
habebant et inaures quae erant in auribus eorum at ille infodit ea subter
terebinthum quae est post urbem Sychem
5 cumque profecti essent terror Dei invasit
omnes per circuitum civitates et non sunt ausi persequi recedentes
6 venit igitur Iacob Luzam quae est in
terra Chanaan cognomento Bethel ipse et omnis populus cum eo
7 aedificavitque ibi altare et appellavit
nomen loci Domus Dei ibi enim apparuit ei Deus cum fugeret fratrem suum
8 eodem tempore mortua est Debbora nutrix
Rebeccae et sepulta ad radices Bethel subter quercum vocatumque est nomen loci
quercus Fletus
9 apparuit autem iterum Deus Iacob postquam
reversus est de Mesopotamiam Syriae benedixitque ei
10 dicens non vocaberis ultra Iacob sed
Israhel erit nomen tuum et appellavit eum Israhel
11 dixitque ei ego Deus omnipotens cresce et
multiplicare gentes et populi nationum erunt ex te reges de lumbis tuis
egredientur
12 terramque quam dedi Abraham et Isaac dabo
tibi et semini tuo post te
13 et recessit ab eo
14 ille vero erexit titulum lapideum in loco
quo locutus ei fuerat Deus libans super eum libamina et effundens oleum
15 vocansque nomen loci Bethel
16 egressus inde venit verno tempore ad
terram quae ducit Efratham in qua cum parturiret Rahel
17 ob difficultatem partus periclitari
coepit dixitque ei obsetrix noli timere quia et hunc habebis filium
18 egrediente autem anima prae dolore et
inminente iam morte vocavit nomen filii sui Benoni id est filius doloris mei
pater vero appellavit eum Beniamin id est filius dexterae
19 mortua est ergo Rahel et sepulta in via
quae ducit Efratham haec est Bethleem
20 erexitque Iacob titulum super sepulchrum
eius hic est titulus monumenti Rahel usque in praesentem diem
21 egressus inde fixit tabernaculum trans
turrem Gregis
22 cumque habitaret in illa regione abiit Ruben
et dormivit cum Bala concubina patris sui quod illum minime latuit erant autem
filii Iacob duodecim
23 filii Liae primogenitus Ruben et Symeon
et Levi et Iudas et Isachar et Zabulon
24 filii Rahel Ioseph et Beniamin
25 filii Balae ancillae Rahelis Dan et
Nepthalim
26 filii Zelphae ancillae Liae Gad et Aser
hii filii Iacob qui nati sunt ei in Mesopotamiam Syriae
27 venit etiam ad Isaac patrem suum in
Mambre civitatem Arbee haec est Hebron in qua peregrinatus est Abraham et Isaac
28 et conpleti sunt dies Isaac centum octoginta
annorum
29 consumptusque aetate mortuus est et
adpositus populo suo senex et plenus dierum et sepelierunt eum Esau et Iacob
filii sui
|