1 habuit quidem et prius iustificationes
culturae et sanctum saeculare
2 tabernaculum enim factum est primum in
quo inerant candelabra et mensa et propositio panum quae dicitur sancta
3 post velamentum autem secundum
tabernaculum quod dicitur sancta sanctorum
4 aureum habens turibulum et arcam testamenti
circumtectam ex omni parte auro in qua urna aurea habens manna et virga Aaron
quae fronduerat et tabulae testamenti
5 superque eam cherubin gloriae obumbrantia
propitiatorium de quibus non est modo dicendum per singula
6 his vero ita conpositis in priori quidem
tabernaculo semper introibant sacerdotes sacrificiorum officia consummantes
7 in secundo autem semel in anno solus pontifex non
sine sanguine quem offert pro sua et populi ignorantia
8 hoc significante Spiritu Sancto nondum propalatam
esse sanctorum viam adhuc priore tabernaculo habente statum
9 quae parabola est temporis instantis iuxta quam
munera et hostiae offeruntur quae non possunt iuxta conscientiam perfectum
facere servientem
10 solummodo in cibis et in potibus et
variis baptismis et iustitiis carnis usque ad tempus correctionis inpositis
11 Christus autem adsistens pontifex
futurorum bonorum per amplius et perfectius tabernaculum non manufactum id est
non huius creationis
12 neque per sanguinem hircorum et vitulorum
sed per proprium sanguinem introivit semel in sancta aeterna redemptione
inventa
13 si enim sanguis hircorum et taurorum et
cinis vitulae aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis
14 quanto magis sanguis Christi qui per
Spiritum Sanctum semet ipsum obtulit inmaculatum Deo emundabit conscientiam
vestram ab operibus mortuis ad serviendum Deo viventi
15 et ideo novi testamenti mediator est ut morte
intercedente in redemptionem earum praevaricationum quae erant sub priore
testamento repromissionem accipiant qui vocati sunt aeternae hereditatis
16 ubi enim testamentum mors necesse est intercedat
testatoris
17 testamentum enim in mortuis confirmatum est
alioquin nondum valet dum vivit qui testatus est
18 unde ne primum quidem sine sanguine dedicatum est
19 lecto enim omni mandato legis a Mose universo
populo accipiens sanguinem vitulorum et hircorum cum aqua et lana coccinea et
hysopo ipsum quoque librum et omnem populum aspersit
20 dicens hic sanguis testamenti quod
mandavit ad vos Deus
21 etiam tabernaculum et omnia vasa ministerii
sanguine similiter aspersit
22 et omnia paene in sanguine mundantur secundum
legem et sine sanguinis fusione non fit remissio
23 necesse est ergo exemplaria quidem caelestium his
mundari ipsa autem caelestia melioribus hostiis quam istis
24 non enim in manufactis sanctis Iesus introiit
exemplaria verorum sed in ipsum caelum ut appareat nunc vultui Dei pro nobis
25 neque ut saepe offerat semet ipsum quemadmodum
pontifex intrat in sancta per singulos annos in sanguine alieno
26 alioquin oportebat eum frequenter pati ab origine
mundi nunc autem semel in consummatione saeculorum ad destitutionem peccati per
hostiam suam apparuit
27 et quemadmodum statutum est hominibus
semel mori post hoc autem iudicium
28 sic et Christus semel oblatus ad multorum
exhaurienda peccata secundo sine peccato apparebit expectantibus se in salutem
|