1 umbram enim habens lex bonorum futurorum
non ipsam imaginem rerum per singulos annos hisdem ipsis hostiis quas offerunt
indesinenter numquam potest accedentes perfectos facere
2 alioquin non cessassent offerri ideo quod nullam
haberent ultra conscientiam peccati cultores semel mundati
3 sed in ipsis commemoratio peccatorum per singulos
annos fit
4 inpossibile enim est sanguine taurorum et hircorum
auferri peccata
5 ideo ingrediens mundum dicit hostiam et oblationem
noluisti corpus autem aptasti mihi
6 holocaustomata et pro peccato non tibi placuit
7 tunc dixi ecce venio in capitulo libri scriptum
est de me ut faciam Deus voluntatem tuam
8 superius dicens quia hostias et oblationes et
holocaustomata et pro peccato noluisti nec placita sunt tibi quae secundum
legem offeruntur
9 tunc dixit ecce venio ut faciam Deus voluntatem
tuam aufert primum ut sequens statuat
10 in qua voluntate sanctificati sumus per
oblationem corporis Christi Iesu in semel
11 et omnis quidem sacerdos praesto est cotidie
ministrans et easdem saepe offerens hostias quae numquam possunt auferre
peccata
12 hic autem unam pro peccatis offerens hostiam in
sempiternum sedit in dextera Dei
13 de cetero expectans donec ponantur inimici eius
scabillum pedum eius
14 una enim oblatione consummavit in sempiternum
sanctificatos
15 contestatur autem nos et Spiritus Sanctus
postquam enim dixit
16 hoc autem testamentum quod testabor ad
illos post dies illos dicit Dominus dando leges meas in cordibus eorum et in
mente eorum superscribam eas
17 et peccatorum et iniquitatium eorum iam non
recordabor amplius
18 ubi autem horum remissio iam non oblatio pro
peccato
19 habentes itaque fratres fiduciam in introitu
sanctorum in sanguine Christi
20 quam initiavit nobis viam novam et viventem per
velamen id est carnem suam
21 et sacerdotem magnum super domum Dei
22 accedamus cum vero corde in plenitudine fidei
aspersi corda a conscientia mala et abluti corpus aqua munda
23 teneamus spei nostrae confessionem indeclinabilem
fidelis enim est qui repromisit
24 et consideremus invicem in provocationem
caritatis et bonorum operum
25 non deserentes collectionem nostram sicut est
consuetudinis quibusdam sed consolantes et tanto magis quanto videritis
adpropinquantem diem
26 voluntarie enim peccantibus nobis post acceptam
notitiam veritatis iam non relinquitur pro peccatis hostia
27 terribilis autem quaedam expectatio iudicii et ignis
aemulatio quae consumptura est adversarios
28 irritam quis faciens legem Mosi sine ulla
miseratione duobus vel tribus testibus moritur
29 quanto magis putatis deteriora mereri supplicia
qui Filium Dei conculcaverit et sanguinem testamenti pollutum duxerit in quo
sanctificatus est et Spiritui gratiae contumeliam fecerit
30 scimus enim qui dixit mihi vindictam ego reddam
et iterum quia iudicabit Dominus populum suum
31 horrendum est incidere in manus Dei viventis
32 rememoramini autem pristinos dies in quibus
inluminati magnum certamen sustinuistis passionum
33 et in altero quidem obprobriis et
tribulationibus spectaculum facti in altero autem socii taliter conversantium
effecti
34 nam et vinctis conpassi estis et rapinam
bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis cognoscentes vos habere meliorem et
manentem substantiam
35 nolite itaque amittere confidentiam
vestram quae magnam habet remunerationem
36 patientia enim vobis necessaria est ut
voluntatem Dei facientes reportetis promissionem
37 adhuc enim modicum quantulum qui venturus
est veniet et non tardabit
38 iustus autem meus ex fide vivit quod si
subtraxerit se non placebit animae meae
39 nos autem non sumus subtractionis
in perditionem sed fidei in adquisitionem animae
|