1 est autem fides sperandorum
substantia rerum argumentum non parentum
2 in hac enim testimonium consecuti sunt
senes
3 fide intellegimus aptata esse saecula verbo Dei ut
ex invisibilibus visibilia fierent
4 fide plurimam hostiam Abel quam Cain obtulit Deo
per quam testimonium consecutus est esse iustus testimonium perhibente
muneribus eius Deo et per illam defunctus adhuc loquitur
5 fide Enoch translatus est ne videret mortem et non
inveniebatur quia transtulit illum Deus ante translationem enim testimonium
habebat placuisse Deo
6 sine fide autem inpossibile placere credere enim
oportet accedentem ad Deum quia est et inquirentibus se remunerator fit
7 fide Noe responso accepto de his quae adhuc non
videbantur metuens aptavit arcam in salutem domus suae per quam damnavit mundum
et iustitiae quae per fidem est heres est institutus
8 fide qui vocatur Abraham oboedivit in locum exire
quem accepturus erat in hereditatem et exiit nesciens quo iret
9 fide moratus est in terra repromissionis tamquam
in aliena in casulis habitando cum Isaac et Iacob coheredibus repromissionis
eiusdem
10 expectabat enim fundamenta habentem civitatem
cuius artifex et conditor Deus
11 fide et ipsa Sarra sterilis virtutem in conceptionem
seminis accepit etiam praeter tempus aetatis quoniam fidelem credidit esse qui
promiserat
12 propter quod et ab uno orti sunt et haec emortuo
tamquam sidera caeli in multitudinem et sicut harena quae est ad oram maris
innumerabilis
13 iuxta fidem defuncti sunt omnes isti non
acceptis repromissionibus sed a longe eas aspicientes et salutantes et
confitentes quia peregrini et hospites sunt supra terram
14 qui enim haec dicunt significant se
patriam inquirere
15 et si quidem illius meminissent de qua
exierunt habebant utique tempus revertendi
16 nunc autem meliorem appetunt id est
caelestem ideo non confunditur Deus vocari Deus eorum paravit enim illis
civitatem
17 fide obtulit Abraham Isaac cum
temptaretur et unigenitum offerebat qui susceperat repromissiones
18 ad quem dictum est quia in Isaac
vocabitur tibi semen
19 arbitrans quia et a mortuis suscitare
potens est Deus unde eum et in parabola accepit
20 fide et de futuris benedixit Isaac Iacob
et Esau
21 fide Iacob moriens singulis filiorum
Ioseph benedixit et adoravit fastigium virgae eius
22 fide Ioseph moriens de profectione
filiorum Israhel memoratus est et de ossibus suis mandavit
23 fide Moses natus occultatus est mensibus
tribus a parentibus suis eo quod vidissent elegantem infantem et non timuerunt
regis edictum
24 fide Moses grandis factus negavit se esse
filium filiae Pharaonis
25 magis eligens adfligi cum populo Dei quam
temporalis peccati habere iucunditatem
26 maiores divitias aestimans thesauro
Aegyptiorum inproperium Christi aspiciebat enim in remunerationem
27 fide reliquit Aegyptum non veritus
animositatem regis invisibilem enim tamquam videns sustinuit
28 fide celebravit pascha et sanguinis
effusionem ne qui vastabat primitiva tangeret eos
29 fide transierunt mare Rubrum tamquam per
aridam terram quod experti Aegyptii devorati sunt
30 fide muri Hiericho ruerunt circuiti
dierum septem
31 fide Raab meretrix non periit cum incredulis
excipiens exploratores cum pace
32 et quid adhuc dicam deficiet enim me
tempus enarrantem de Gedeon Barac Samson Iepthae David et Samuhel et prophetis
33 qui per fidem devicerunt regna operati sunt
iustitiam adepti sunt repromissiones obturaverunt ora leonum
34 extinxerunt impetum ignis effugerunt aciem gladii
convaluerunt de infirmitate fortes facti sunt in bello castra verterunt
exterorum
35 acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos
alii autem distenti sunt non suscipientes redemptionem ut meliorem invenirent
resurrectionem
36 alii vero ludibria et verbera experti insuper et
vincula et carceres
37 lapidati sunt secti sunt temptati sunt in
occisione gladii mortui sunt circumierunt in melotis in pellibus caprinis
egentes angustiati adflicti
38 quibus dignus non erat mundus in
solitudinibus errantes et montibus et speluncis et in cavernis terrae
39 et hii omnes testimonio fidei probati non
acceperunt repromissionem
40 Deo pro nobis melius aliquid providente
ut ne sine nobis consummarentur
|