| 
 1 ideoque et nos tantam habentes inpositam
nubem testium deponentes omne pondus et circumstans nos peccatum per patientiam
curramus propositum nobis certamen  
2 aspicientes in auctorem fidei et consummatorem
Iesum qui pro proposito sibi gaudio sustinuit crucem confusione contempta atque
in dextera sedis Dei sedit  
3 recogitate enim eum qui talem sustinuit a
peccatoribus adversum semet ipsos contradictionem ut ne fatigemini animis
vestris deficientes  
4 nondum usque ad sanguinem restitistis adversus
peccatum repugnantes  
5 et obliti estis consolationis quae vobis tamquam
filiis loquitur dicens fili mi noli neglegere disciplinam Domini neque
fatigeris dum ab eo argueris  
6 quem enim diligit Dominus castigat flagellat autem
omnem filium quem recipit  
7 in disciplina perseverate tamquam filiis vobis offert
Deus quis enim filius quem non corripit pater  
8 quod si extra disciplinam estis cuius participes
facti sunt omnes ergo adulteri et non filii estis  
9 deinde patres quidem carnis nostrae
habuimus eruditores et reverebamur non multo magis obtemperabimus Patri
spirituum et vivemus  
10 et illi quidem in tempore paucorum dierum
secundum voluntatem suam erudiebant nos hic autem ad id quod utile est in
recipiendo sanctificationem eius  
11 omnis autem disciplina in praesenti
quidem videtur non esse gaudii sed maeroris postea autem fructum pacatissimum
exercitatis per eam reddit iustitiae  
12 propter quod remissas manus et soluta
genua erigite  
13 et gressus rectos facite pedibus vestris
ut non claudicans erret magis autem sanetur  
14 pacem sequimini cum omnibus et sanctimoniam sine
qua nemo videbit Dominum  
15 contemplantes ne quis desit gratiae Dei ne qua
radix amaritudinis sursum germinans inpediat et per illam inquinentur multi  
16 ne quis fornicator aut profanus ut Esau qui
propter unam escam vendidit primitiva sua  
17 scitote enim quoniam et postea cupiens hereditare
benedictionem reprobatus est non enim invenit paenitentiae locum quamquam cum
lacrimis inquisisset eam  
18 non enim accessistis ad tractabilem et
accensibilem ignem et turbinem et caliginem et procellam  
19 et tubae sonum et vocem verborum quam qui
audierunt excusaverunt se ne eis fieret verbum  
20 non enim portabant quod dicebatur et si
bestia tetigerit montem lapidabitur  
21 et ita terribile erat quod videbatur
Moses dixit exterritus sum et tremebundus  
22 sed accessistis ad Sion montem et
civitatem Dei viventis Hierusalem caelestem et multorum milium angelorum
frequentiae  
23 et ecclesiam primitivorum qui conscripti
sunt in caelis et iudicem omnium Deum et spiritus iustorum perfectorum  
24 et testamenti novi mediatorem Iesum et sanguinis
sparsionem melius loquentem quam Abel  
25 videte ne recusetis loquentem si enim
illi non effugerunt recusantes eum qui super terram loquebatur multo magis nos
qui de caelis loquentem nobis avertimur  
26 cuius vox movit terram tunc modo autem
repromittit dicens adhuc semel ego movebo non solum terram sed et caelum  
27 quod autem adhuc semel dicit declarat mobilium
translationem tamquam factorum ut maneant ea quae sunt inmobilia  
28 itaque regnum inmobile suscipientes
habemus gratiam per quam serviamus placentes Deo cum metu et reverentia  
29 etenim Deus noster ignis consumens est  
 
     
  |