1 caritas fraternitatis maneat
2 hospitalitatem nolite oblivisci per hanc enim
latuerunt quidam angelis hospitio receptis
3 mementote vinctorum tamquam simul vincti et
laborantium tamquam et ipsi in corpore morantes
4 honorabile conubium in omnibus et torus
inmaculatus fornicatores enim et adulteros iudicabit Deus
5 sint mores sine avaritia contenti
praesentibus ipse enim dixit non te deseram neque derelinquam
6 ita ut confidenter dicamus Dominus mihi
adiutor non timebo quid faciat mihi homo
7 mementote praepositorum vestrorum qui
vobis locuti sunt verbum Dei quorum intuentes exitum conversationis imitamini
fidem
8 Iesus Christus heri et hodie ipse et in
saecula
9 doctrinis variis et peregrinis nolite
abduci optimum enim est gratia stabiliri cor non escis quae non profuerunt
ambulantibus in eis
10 habemus altare de quo edere non habent potestatem
qui tabernaculo deserviunt
11 quorum enim animalium infertur sanguis pro
peccato in sancta per pontificem horum corpora cremantur extra castra
12 propter quod et Iesus ut sanctificaret
per suum sanguinem populum extra portam passus est
13 exeamus igitur ad eum extra castra
inproperium eius portantes
14 non enim habemus hic manentem civitatem
sed futuram inquirimus
15 per ipsum ergo offeramus hostiam laudis
semper Deo id est fructum labiorum confitentium nomini eius
16 beneficientiae autem et communionis
nolite oblivisci talibus enim hostiis promeretur Deus
17 oboedite praepositis vestris et subiacete
eis ipsi enim pervigilant quasi rationem pro animabus vestris reddituri ut cum
gaudio hoc faciant et non gementes hoc enim non expedit vobis
18 orate pro nobis confidimus enim quia
bonam conscientiam habemus in omnibus bene volentes conversari
19 amplius autem deprecor vos hoc facere ut
quo celerius restituar vobis
20 Deus autem pacis qui eduxit de mortuis
pastorem magnum ovium in sanguine testamenti aeterni Dominum nostrum Iesum
21 aptet vos in omni bono ut faciatis
voluntatem eius faciens in vobis quod placeat coram se per Iesum Christum cui
gloria in saecula saeculorum amen
22 rogo autem vos fratres sufferatis verbum
solacii etenim perpaucis scripsi vobis
23 cognoscite fratrem nostrum Timotheum dimissum cum
quo si celerius venerit videbo vos
24 salutate omnes praepositos vestros et
omnes sanctos salutant vos de Italia
25 gratia cum omnibus vobis amen
|