1 Iacobus Dei et Domini nostri Iesu Christi servus
duodecim tribubus quae sunt in dispersione salutem
2 omne gaudium existimate fratres mei cum in
temptationibus variis incideritis
3 scientes quod probatio fidei vestrae patientiam
operatur
4 patientia autem opus perfectum habeat ut sitis
perfecti et integri in nullo deficientes
5 si quis autem vestrum indiget sapientiam postulet
a Deo qui dat omnibus affluenter et non inproperat et dabitur ei
6 postulet autem in fide nihil haesitans
qui enim haesitat similis est fluctui maris qui a vento movetur et circumfertur
7 non ergo aestimet homo ille quod accipiat aliquid
a Domino
8 vir duplex animo inconstans in omnibus
viis suis
9 glorietur autem frater humilis in
exaltatione sua
10 dives autem in humilitate sua quoniam
sicut flos faeni transibit
11 exortus est enim sol cum ardore et arefecit
faenum et flos eius decidit et decor vultus eius deperiit ita et dives in
itineribus suis marcescet
12 beatus vir qui suffert temptationem quia
cum probatus fuerit accipiet coronam vitae quam repromisit Deus diligentibus se
13 nemo cum temptatur dicat quoniam a Deo
temptor Deus enim intemptator malorum est ipse autem neminem temptat
14 unusquisque vero temptatur a
concupiscentia sua abstractus et inlectus
15 dein concupiscentia cum conceperit parit
peccatum peccatum vero cum consummatum fuerit generat mortem
16 nolite itaque errare fratres mei
dilectissimi
17 omne datum optimum et omne donum
perfectum desursum est descendens a Patre luminum apud quem non est
transmutatio nec vicissitudinis obumbratio
18 voluntarie genuit nos verbo veritatis ut
simus initium aliquod creaturae eius
19 scitis fratres mei dilecti sit autem
omnis homo velox ad audiendum tardus autem ad loquendum et tardus ad iram
20 ira enim viri iustitiam Dei non operatur
21 propter quod abicientes omnem inmunditiam et
abundantiam malitiae in mansuetudine suscipite insitum verbum quod potest
salvare animas vestras
22 estote autem factores verbi et non
auditores tantum fallentes vosmet ipsos
23 quia si quis auditor est verbi et non
factor hic conparabitur viro consideranti vultum nativitatis suae in speculo
24 consideravit enim se et abiit et statim
oblitus est qualis fuerit
25 qui autem perspexerit in lege
perfecta libertatis et permanserit non auditor obliviosus factus sed factor
operis hic beatus in facto suo erit
26 si quis autem putat se religiosum
esse non refrenans linguam suam sed seducens cor suum huius vana est religio
27 religio munda et inmaculata apud
Deum et Patrem haec est visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum
inmaculatum se custodire ab hoc saeculo
|