1 fratres mei nolite in personarum acceptione habere
fidem Domini nostri Iesu Christi gloriae
2 etenim si introierit in conventu vestro vir aureum
anulum habens in veste candida introierit autem et pauper in sordido habitu
3 et intendatis in eum qui indutus est
veste praeclara et dixeritis tu sede hic bene pauperi autem dicatis tu sta
illic aut sede sub scabillo pedum meorum
4 nonne iudicatis apud vosmet ipsos et
facti estis iudices cogitationum iniquarum
5 audite fratres mei dilectissimi nonne
Deus elegit pauperes in hoc mundo divites in fide et heredes regni quod
repromisit Deus diligentibus se
6 vos autem exhonorastis pauperem nonne
divites per potentiam opprimunt vos et ipsi trahunt vos ad iudicia
7 nonne ipsi blasphemant bonum nomen quod
invocatum est super vos
8 si tamen legem perficitis regalem
secundum scripturas diliges proximum tuum sicut te ipsum bene facitis
9 si autem personas accipitis peccatum operamini redarguti
a lege quasi transgressores
10 quicumque autem totam legem servaverit offendat
autem in uno factus est omnium reus
11 qui enim dixit non moechaberis dixit et non
occides quod si non moechaberis occides autem factus es transgressor legis
12 sic loquimini et sic facite sicut per legem
libertatis incipientes iudicari
13 iudicium enim sine misericordia illi qui non
fecit misericordiam superexultat autem misericordia iudicio
14 quid proderit fratres mei si fidem quis dicat se
habere opera autem non habeat numquid poterit fides salvare eum
15 si autem frater aut soror nudi sunt et
indigent victu cotidiano
16 dicat autem aliquis de vobis illis ite in
pace calefacimini et saturamini non dederitis autem eis quae necessaria sunt
corporis quid proderit
17 sic et fides si non habeat opera mortua
est in semet ipsam
18 sed dicet quis tu fidem habes et ego
opera habeo ostende mihi fidem tuam sine operibus et ego ostendam tibi ex
operibus fidem meam
19 tu credis quoniam unus est Deus bene
facis et daemones credunt et contremescunt
20 vis autem scire o homo inanis quoniam
fides sine operibus otiosa est
21 Abraham pater noster nonne ex operibus
iustificatus est offerens Isaac filium suum super altare
22 vides quoniam fides cooperabatur operibus
illius et ex operibus fides consummata est
23 et suppleta est scriptura dicens credidit
Abraham Deo et reputatum est illi ad iustitiam et amicus Dei appellatus est
24 videtis quoniam ex operibus iustificatur
homo et non ex fide tantum
25 similiter autem et Raab meretrix nonne ex
operibus iustificata est suscipiens nuntios et alia via eiciens
26 sicut enim corpus sine spiritu emortuum
est ita et fides sine operibus mortua est
|