1 nolite plures magistri fieri fratres mei scientes
quoniam maius iudicium sumitis
2 in multis enim offendimus omnes si quis in verbo
non offendit hic perfectus est vir potens etiam freno circumducere totum corpus
3 si autem equorum frenos in ora mittimus ad
consentiendum nobis et omne corpus illorum circumferimus
4 ecce et naves cum magnae sint et a ventis
validis minentur circumferuntur a modico gubernaculo ubi impetus dirigentis
voluerit
5 ita et lingua modicum quidem membrum est
et magna exultat ecce quantus ignis quam magnam silvam incendit
6 et lingua ignis est universitas
iniquitatis lingua constituitur in membris nostris quae maculat totum corpus et
inflammat rotam nativitatis nostrae inflammata a gehenna
7 omnis enim natura bestiarum et volucrum et
serpentium etiam ceterorum domantur et domita sunt a natura humana
8 linguam autem nullus hominum domare potest
inquietum malum plena veneno mortifero
9 in ipsa benedicimus Dominum et Patrem et in ipsa
maledicimus homines qui ad similitudinem Dei facti sunt
10 ex ipso ore procedit benedictio et maledictio non
oportet fratres mei haec ita fieri
11 numquid fons de eodem foramine emanat
dulcem et amaram aquam
12 numquid potest fratres mei ficus olivas
facere aut vitis ficus sic neque salsa dulcem potest facere aquam
13 quis sapiens et disciplinatus inter vos
ostendat ex bona conversatione operationem suam in mansuetudine sapientiae
14 quod si zelum amarum habetis et
contentiones in cordibus vestris nolite gloriari et mendaces esse adversus
veritatem
15 non est ista sapientia desursum descendens sed
terrena animalis diabolica
16 ubi enim zelus et contentio ibi
inconstantia et omne opus pravum
17 quae autem desursum est sapientia primum
quidem pudica est deinde pacifica modesta suadibilis plena misericordia et
fructibus bonis non iudicans sine simulatione
18 fructus autem iustitiae in pace seminatur
facientibus pacem
|