1 unde bella et lites in vobis nonne hinc
ex concupiscentiis vestris quae militant in membris vestris
2 concupiscitis et non habetis occiditis et
zelatis et non potestis adipisci litigatis et belligeratis non habetis propter
quod non postulatis
3 petitis et non accipitis eo quod male
petatis ut in concupiscentiis vestris insumatis
4 adulteri nescitis quia amicitia huius
mundi inimica est Dei quicumque ergo voluerit amicus esse saeculi huius
inimicus Dei constituitur
5 aut putatis quia inaniter scriptura dicat ad
invidiam concupiscit Spiritus qui inhabitat in nobis
6 maiorem autem dat gratiam propter quod dicit Deus
superbis resistit humilibus autem dat gratiam
7 subditi igitur estote Deo resistite autem diabolo
et fugiet a vobis
8 adpropiate Domino et adpropinquabit vobis emundate
manus peccatores et purificate corda duplices animo
9 miseri estote et lugete et plorate risus vester in
luctum convertatur et gaudium in maerorem
10 humiliamini in conspectu Domini et
exaltabit vos
11 nolite detrahere de alterutrum fratres
qui detrahit fratri aut qui iudicat fratrem suum detrahit legi et iudicat legem
si autem iudicas legem non es factor legis sed iudex
12 unus est legislator et iudex qui potest
perdere et liberare tu autem quis es qui iudicas proximum
13 ecce nunc qui dicitis hodie aut crastino
ibimus in illam civitatem et faciemus quidem ibi annum et mercabimur et lucrum
faciemus
14 qui ignoratis quid erit in crastinum quae
enim est vita vestra vapor est ad modicum parens deinceps exterminatur
15 pro eo ut dicatis si Dominus voluerit et
vixerimus faciemus hoc aut illud
16 nunc autem exultatis in superbiis vestris
omnis exultatio talis maligna est
17 scienti igitur bonum facere et non
facienti peccatum est illi
|