1 age nunc divites plorate ululantes in
miseriis quae advenient vobis
2 divitiae vestrae putrefactae sunt et
vestimenta vestra a tineis comesta sunt
3 aurum et argentum vestrum eruginavit et
erugo eorum in testimonium vobis erit et manducabit carnes vestras sicut ignis
thesaurizastis in novissimis diebus
4 ecce merces operariorum qui messuerunt
regiones vestras qui fraudatus est a vobis clamat et clamor ipsorum in aures
Domini Sabaoth introiit
5 epulati estis super terram et in luxuriis
enutristis corda vestra in die occisionis
6 addixistis occidistis iustum non resistit
vobis
7 patientes igitur estote fratres usque ad
adventum Domini ecce agricola expectat pretiosum fructum terrae patienter
ferens donec accipiat temporivum et serotinum
8 patientes estote et vos confirmate corda
vestra quoniam adventus Domini adpropinquavit
9 nolite ingemescere fratres in alterutrum
ut non iudicemini ecce iudex ante ianuam adsistit
10 exemplum accipite fratres laboris et patientiae
prophetas qui locuti sunt in nomine Domini
11 ecce beatificamus qui sustinuerunt
sufferentiam Iob audistis et finem Domini vidistis quoniam misericors est
Dominus et miserator
12 ante omnia autem fratres mei nolite
iurare neque per caelum neque per terram neque aliud quodcumque iuramentum sit
autem vestrum est est non non uti non sub iudicio decidatis
13 tristatur aliquis vestrum oret aequo
animo est psallat
14 infirmatur quis in vobis inducat
presbyteros ecclesiae et orent super eum unguentes eum oleo in nomine Domini
15 et oratio fidei salvabit infirmum et
adlevabit eum Dominus et si in peccatis sit dimittentur ei
16 confitemini ergo alterutrum peccata vestra et
orate pro invicem ut salvemini multum enim valet deprecatio iusti adsidua
17 Helias homo erat similis nobis passibilis
et oratione oravit ut non plueret super terram et non pluit annos tres et
menses sex
18 et rursum oravit et caelum dedit pluviam
et terra dedit fructum suum
19 fratres mei si quis ex vobis erraverit a
veritate et converterit quis eum
20 scire debet quoniam qui converti fecerit
peccatorem ab errore viae suae salvabit animam eius a morte et operit
multitudinem peccatorum
|