1 Petrus apostolus Iesu Christi electis advenis
dispersionis Ponti Galatiae Cappadociae Asiae et Bithyniae
2 secundum praescientiam Dei Patris in
sanctificatione Spiritus in oboedientiam et aspersionem sanguinis Iesu Christi
gratia vobis et pax multiplicetur
3 benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu
Christi qui secundum magnam misericordiam suam regeneravit nos in spem vivam
per resurrectionem Iesu Christi ex mortuis
4 in hereditatem incorruptibilem et incontaminatam
et inmarcescibilem conservatam in caelis in vobis
5 qui in virtute Dei custodimini per fidem in
salutem paratam revelari in tempore novissimo
6 in quo exultatis modicum nunc si oportet
contristati in variis temptationibus
7 ut probatum vestrae fidei multo pretiosius sit
auro quod perit per ignem probato inveniatur in laudem et gloriam et honorem in
revelatione Iesu Christi
8 quem cum non videritis diligitis in quem nunc
quoque non videntes credentes autem exultatis laetitia inenarrabili et
glorificata
9 reportantes finem fidei vestrae salutem animarum
10 de qua salute exquisierunt atque scrutati sunt
prophetae qui de futura in vobis gratia prophetaverunt
11 scrutantes in quod vel quale tempus significaret
in eis Spiritus Christi praenuntians eas quae in Christo sunt passiones et
posteriores glorias
12 quibus revelatum est quia non sibi ipsis vobis
autem ministrabant ea quae nunc nuntiata sunt vobis per eos qui
evangelizaverunt vos Spiritu Sancto misso de caelo in quae desiderant angeli prospicere
13 propter quod succincti lumbos mentis vestrae
sobrii perfecte sperate in eam quae offertur vobis gratiam in revelatione Iesu
Christi
14 quasi filii oboedientiae non configurati prioribus
ignorantiae vestrae desideriis
15 sed secundum eum qui vocavit vos sanctum et ipsi
sancti in omni conversatione sitis
16 quoniam scriptum est sancti eritis quia ego
sanctus sum
17 et si Patrem invocatis eum qui sine acceptione
personarum iudicat secundum uniuscuiusque opus in timore incolatus vestri
tempore conversamini
18 scientes quod non corruptibilibus argento vel
auro redempti estis de vana vestra conversatione paternae traditionis
19 sed pretioso sanguine quasi agni incontaminati et
inmaculati Christi
20 praecogniti quidem ante constitutionem mundi
manifestati autem novissimis temporibus propter vos
21 qui per ipsum fideles estis in Deo qui suscitavit
eum a mortuis et dedit ei gloriam ut fides vestra et spes esset in Deo
22 animas vestras castificantes in oboedientia
caritatis in fraternitatis amore simplici ex corde invicem diligite adtentius
23 renati non ex semine corruptibili sed
incorruptibili per verbum Dei vivi et permanentis
24 quia omnis caro ut faenum et omnis gloria eius
tamquam flos faeni exaruit faenum et flos decidit
25 verbum autem Domini manet in aeternum hoc
est autem verbum quod evangelizatum est in vos
|