1 similiter mulieres subditae suis viris ut et si
qui non credunt verbo per mulierum conversationem sine verbo lucri fiant
2 considerantes in timore castam conversationem
vestram
3 quarum sit non extrinsecus capillaturae aut
circumdatio auri aut indumenti vestimentorum cultus
4 sed qui absconditus cordis est homo in
incorruptibilitate quieti et modesti spiritus quod est in conspectu Dei
locuples
5 sic enim aliquando et sanctae mulieres
sperantes in Deo ornabant se subiectae propriis viris
6 sicut Sarra oboediebat Abrahae dominum
eum vocans cuius estis filiae benefacientes et non timentes ullam
perturbationem
7 viri similiter cohabitantes secundum
scientiam quasi infirmiori vaso muliebri inpertientes honorem tamquam et
coheredibus gratiae vitae uti ne inpediantur orationes vestrae
8 in fine autem omnes unianimes
conpatientes fraternitatis amatores misericordes humiles
9 non reddentes malum pro malo vel
maledictum pro maledicto sed e contrario benedicentes quia in hoc vocati estis
ut benedictionem hereditate possideatis
10 qui enim vult vitam diligere et videre dies
bonos coerceat linguam suam a malo et labia eius ne loquantur dolum
11 declinet autem a malo et faciat bonum
inquirat pacem et persequatur eam
12 quia oculi Domini super iustos et aures
eius in preces eorum vultus autem Domini super facientes mala
13 et quis est qui vobis noceat si boni
aemulatores fueritis
14 sed et si quid patimini propter iustitiam
beati timorem autem eorum ne timueritis et non conturbemini
15 Dominum autem Christum sanctificate in
cordibus vestris parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de
ea quae in vobis est spe
16 sed cum modestia et timore conscientiam
habentes bonam ut in eo quod detrahunt vobis confundantur qui calumniantur
vestram bonam in Christo conversationem
17 melius est enim benefacientes si velit
voluntas Dei pati quam malefacientes
18 quia et Christus semel pro peccatis
mortuus est iustus pro iniustis ut nos offerret Deo mortificatus carne
vivificatus autem spiritu
19 in quo et his qui in carcere erant
spiritibus veniens praedicavit
20 qui increduli fuerant aliquando quando expectabat
Dei patientia in diebus Noe cum fabricaretur arca in qua pauci id est octo
animae salvae factae sunt per aquam
21 quod et vos nunc similis formae salvos
facit baptisma non carnis depositio sordium sed conscientiae bonae interrogatio
in Deum per resurrectionem Iesu Christi
22 qui est in dextera Dei profectus in
caelum subiectis sibi angelis et potestatibus et virtutibus
|