1 Christo igitur passo in carne et vos
eadem cogitatione armamini quia qui passus est carne desiit a peccatis
2 ut iam non hominum desideriis sed voluntate Dei
quod reliquum est in carne vivat temporis
3 sufficit enim praeteritum tempus ad voluntatem
gentium consummandam qui ambulaverunt in luxuriis desideriis vinolentiis
comesationibus potationibus et inlicitis idolorum cultibus
4 in quo peregrinantur non concurrentibus vobis in
eandem luxuriae confusionem blasphemantes
5 qui reddent rationem ei qui paratus est iudicare
vivos et mortuos
6 propter hoc enim et mortuis evangelizatum est ut
iudicentur quidem secundum homines in carne vivant autem secundum Deum spiritu
7 omnium autem finis adpropinquavit estote itaque
prudentes et vigilate in orationibus
8 ante omnia mutuam in vosmet ipsos caritatem
continuam habentes quia caritas operit multitudinem peccatorum
9 hospitales invicem sine
murmuratione
10 unusquisque sicut accepit gratiam
in alterutrum illam administrantes sicut boni dispensatores multiformis gratiae
Dei
11 si quis loquitur quasi sermones Dei
si quis ministrat tamquam ex virtute quam administrat Deus ut in omnibus
honorificetur Deus per Iesum Christum cui est gloria et imperium in saecula
saeculorum amen
12 carissimi nolite peregrinari in fervore qui ad
temptationem vobis fit quasi novi aliquid vobis contingat
13 sed communicantes Christi passionibus gaudete ut
et in revelatione gloriae eius gaudeatis exultantes
14 si exprobramini in nomine Christi beati quoniam
gloriae Dei Spiritus in vobis requiescit
15 nemo enim vestrum patiatur quasi homicida aut fur
aut maledicus aut alienorum appetitor
16 si autem ut Christianus non erubescat glorificet
autem Deum in isto nomine
17 quoniam tempus ut incipiat iudicium de domo Dei
si autem primum a nobis qui finis eorum qui non credunt Dei evangelio
18 et si iustus vix salvatur impius et peccator ubi
parebit
19 itaque et hii qui patiuntur secundum voluntatem
Dei fideli creatori commendant animas suas in benefactis
|