1 seniores ergo qui in vobis sunt obsecro consenior
et testis Christi passionum qui et eius quae in futuro revelanda est gloriae
communicator
2 pascite qui est in vobis gregem Dei providentes
non coacto sed spontanee secundum Deum neque turpis lucri gratia sed voluntarie
3 neque ut dominantes in cleris sed formae facti
gregi et ex animo
4 et cum apparuerit princeps pastorum percipietis
inmarcescibilem gloriae coronam
5 similiter adulescentes subditi estote senioribus
omnes autem invicem humilitatem insinuate quia Deus superbis resistit humilibus
autem dat gratiam
6 humiliamini igitur sub potenti manu Dei ut vos
exaltet in tempore visitationis
7 omnem sollicitudinem vestram proicientes in eum
quoniam ipsi cura est de vobis
8 sobrii estote vigilate quia adversarius vester
diabolus tamquam leo rugiens circuit quaerens quem devoret
9 cui resistite fortes fide scientes eadem passionum
ei quae in mundo est vestrae fraternitati fieri
10 Deus autem omnis gratiae qui vocavit nos in
aeternam suam gloriam in Christo Iesu modicum passos ipse perficiet confirmabit
solidabit
11 ipsi imperium in saecula saeculorum amen
12 per Silvanum vobis fidelem fratrem ut arbitror
breviter scripsi obsecrans et contestans hanc esse veram gratiam Dei in qua
state
13 salutat vos quae est in Babylone
cumelecta et Marcus filius meus
14 salutate invicem in osculo sancto gratia vobis
omnibus qui estis in Christo
|