1 Simon Petrus servus et apostolus Iesu Christi his
qui coaequalem nobis sortiti sunt fidem in iustitia Dei nostri et salvatoris
Iesu Christi
2 gratia vobis et pax adimpleatur in cognitione
Domini nostri
3 quomodo omnia nobis divinae virtutis suae quae ad
vitam et pietatem donata est per cognitionem eius qui vocavit nos propria
gloria et virtute
4 per quae maxima et pretiosa nobis promissa donavit
ut per haec efficiamini divinae consortes naturae fugientes eius quae in mundo
est concupiscentiae corruptionem
5 vos autem curam omnem subinferentes ministrate in
fide vestra virtutem in virtute autem scientiam
6 in scientia autem abstinentiam in abstinentia autem
patientiam in patientia autem pietatem
7 in pietate autem amorem fraternitatis in amore
autem fraternitatis caritatem
8 haec enim vobis cum adsint et superent non vacuos
nec sine fructu vos constituent in Domini nostri Iesu Christi cognitione
9 cui enim non praesto sunt haec caecus est et manu
temptans oblivionem accipiens purgationis veterum suorum delictorum
10 quapropter fratres magis satagite ut per bona
opera certam vestram vocationem et electionem faciatis haec enim facientes non
peccabitis aliquando
11 sic enim abundanter ministrabitur vobis introitus
in aeternum regnum Domini nostri et salvatoris Iesu Christi
12 propter quod incipiam vos semper commonere de his
et quidem scientes et confirmatos in praesenti veritate
13 iustum autem arbitror quamdiu sum in hoc
tabernaculo suscitare vos in commonitione
14 certus quod velox est depositio
tabernaculi mei secundum quod et Dominus noster Iesus Christus significavit
mihi
15 dabo autem operam et frequenter habere
vos post obitum meum ut horum memoriam faciatis
16 non enim doctas fabulas secuti notam
fecimus vobis Domini nostri Iesu Christi virtutem et praesentiam sed
speculatores facti illius magnitudinis
17 accipiens enim a Deo Patre honorem et
gloriam voce delapsa ad eum huiuscemodi a magnifica gloria hic est Filius meus
dilectus in quo mihi conplacui
18 et hanc vocem nos audivimus de caelo
adlatam cum essemus cum ipso in monte sancto
19 et habemus firmiorem propheticum sermonem
cui bene facitis adtendentes quasi lucernae lucenti in caliginoso loco donec dies
inlucescat et lucifer oriatur in cordibus vestris
20 hoc primum intellegentes quod omnis
prophetia scripturae propria interpretatione non fit
21 non enim voluntate humana adlata est
aliquando prophetia sed Spiritu Sancto inspirati locuti sunt sancti Dei homines
|