1 hanc ecce vobis carissimi secundam scribo
epistulam in quibus excito vestram in commonitione sinceram mentem
2 ut memores sitis eorum quae praedixi verborum a
sanctis prophetis et apostolorum vestrorum praeceptorum Domini et salvatoris
3 hoc primum scientes quod venient in novissimis diebus
in deceptione inlusores iuxta proprias concupiscentias ambulantes
4 dicentes ubi est promissio aut adventus eius ex
quo enim patres dormierunt omnia sic perseverant ab initio creaturae
5 latet enim eos hoc volentes quod caeli erant prius
et terra de aqua et per aquam consistens Dei verbo
6 per quae ille tunc mundus aqua inundatus periit
7 caeli autem qui nunc sunt et terra eodem verbo
repositi sunt igni servati in diem iudicii et perditionis impiorum hominum
8 unum vero hoc non lateat vos carissimi quia unus
dies apud Dominum sicut mille anni et mille anni sicut dies unus
9 non tardat Dominus promissi sed patienter agit
propter vos nolens aliquos perire sed omnes ad paenitentiam reverti
10 adveniet autem dies Domini ut fur in qua caeli
magno impetu transient elementa vero calore solventur
11 cum haec igitur omnia dissolvenda sint
quales oportet esse vos in sanctis conversationibus et pietatibus
12 expectantes et properantes in adventum
Dei diei per quam caeli ardentes solventur et elementa ignis ardore tabescent
13 novos vero caelos et novam terram et
promissa ipsius expectamus in quibus iustitia habitat
14 propter quod carissimi haec expectantes
satis agite inmaculati et inviolati ei inveniri in pace
15 et Domini nostri longanimitatem salutem arbitramini
sicut et carissimus frater noster Paulus secundum datam sibi sapientiam
scripsit vobis
16 sicut et in omnibus epistulis loquens in
eis de his in quibus sunt quaedam difficilia intellectu quae indocti et
instabiles depravant sicut et ceteras scripturas ad suam ipsorum perditionem
17 vos igitur fratres praescientes custodite
ne insipientium errore transducti excidatis a propria firmitate
18 crescite vero in gratia et in cognitione
Domini nostri et salvatoris Iesu Christi ipsi gloria et nunc et in die
aeternitatis amen
|