1 quod fuit ab initio quod audivimus quod vidimus
oculis nostris quod perspeximus et manus nostrae temptaverunt de verbo vitae
2 et vita manifestata est et vidimus et
testamur et adnuntiamus vobis vitam aeternam quae erat apud Patrem et apparuit
nobis
3 quod vidimus et audivimus adnuntiamus et
vobis ut et vos societatem habeatis nobiscum et societas nostra sit cum Patre
et cum Filio eius Iesu Christo
4 et haec scribimus vobis ut gaudium
nostrum sit plenum
5 et haec est adnuntiatio quam audivimus ab
eo et adnuntiamus vobis quoniam Deus lux est et tenebrae in eo non sunt ullae
6 si dixerimus quoniam societatem habemus
cum eo et in tenebris ambulamus mentimur et non facimus veritatem
7 si autem in luce ambulemus sicut et ipse
est in luce societatem habemus ad invicem et sanguis Iesu Filii eius mundat nos
ab omni peccato
8 si dixerimus quoniam peccatum non habemus
ipsi nos seducimus et veritas in nobis non est
9 si confiteamur peccata nostra fidelis est
et iustus ut remittat nobis peccata et emundet nos ab omni iniquitate
10 si dixerimus quoniam non peccavimus
mendacem facimus eum et verbum eius non est in nobis
|