1 omnis qui credit quoniam Iesus est
Christus ex Deo natus est et omnis qui diligit eum qui genuit diligit eum qui
natus est ex eo
2 in hoc cognoscimus quoniam diligimus
natos Dei cum Deum diligamus et mandata eius faciamus
3 haec est enim caritas Dei ut mandata eius
custodiamus et mandata eius gravia non sunt
4 quoniam omne quod natum est ex Deo vincit
mundum et haec est victoria quae vincit mundum fides nostra
5 quis est qui vincit mundum nisi qui
credit quoniam Iesus est Filius Dei
6 hic est qui venit per aquam et sanguinem
Iesus Christus non in aqua solum sed in aqua et sanguine et Spiritus est qui
testificatur quoniam Christus est veritas
7 quia tres sunt qui testimonium dant
8 Spiritus et aqua et sanguis et tres unum
sunt
9 si testimonium hominum accipimus
testimonium Dei maius est quoniam hoc est testimonium Dei quod maius est quia
testificatus est de Filio suo
10 qui credit in Filio Dei habet testimonium Dei in
se qui non credit Filio mendacem facit eum quoniam non credidit in testimonio
quod testificatus est Deus de Filio suo
11 et hoc est testimonium quoniam vitam aeternam
dedit nobis Deus et haec vita in Filio eius est
12 qui habet Filium habet vitam qui non habet Filium
Dei vitam non habet
13 haec scripsi vobis ut sciatis quoniam vitam
habetis aeternam qui creditis in nomine Filii Dei
14 et haec est fiducia quam habemus ad eum quia
quodcumque petierimus secundum voluntatem eius audit nos
15 et scimus quoniam audit nos quicquid petierimus
scimus quoniam habemus petitiones quas postulavimus ab eo
16 qui scit fratrem suum peccare peccatum non ad
mortem petet et dabit ei vitam peccantibus non ad mortem est peccatum ad mortem
non pro illo dico ut roget
17 omnis iniquitas peccatum est et est
peccatum non ad mortem
18 scimus quoniam omnis qui natus est ex Deo
non peccat sed generatio Dei conservat eum et malignus non tangit eum
19 scimus quoniam ex Deo sumus et mundus
totus in maligno positus est
20 et scimus quoniam Filius Dei venit et
dedit nobis sensum ut cognoscamus verum Deum et simus in vero Filio eius hic
est verus Deus et vita aeterna
21 filioli custodite vos a simulacris
|