1 senior electae dominae et natis eius quos ego
diligo in veritate et non ego solus sed et omnes qui cognoverunt veritatem
2 propter veritatem quae permanet in nobis et
nobiscum erit in aeternum
3 sit nobiscum gratia misericordia pax a Deo Patre
et a Christo Iesu Filio Patris in veritate et caritate
4 gavisus sum valde quoniam inveni de filiis tuis
ambulantes in veritate sicut mandatum accepimus a Patre
5 et nunc rogo te domina non tamquam mandatum novum scribens
tibi sed quod habuimus ab initio ut diligamus alterutrum
6 et haec est caritas ut ambulemus secundum mandata
eius hoc mandatum est ut quemadmodum audistis ab initio in eo ambuletis
7 quoniam multi seductores exierunt in mundum qui
non confitentur Iesum Christum venientem in carne hic est seductor et
antichristus
8 videte vosmet ipsos ne perdatis quae operati estis
sed ut mercedem plenam accipiatis
9 omnis qui praecedit et non manet in
doctrina Christi Deum non habet qui permanet in doctrina hic et Filium et
Patrem habet
10 si quis venit ad vos et hanc doctrinam
non adfert nolite recipere eum in domum nec have ei dixeritis
11 qui enim dicit illi have communicat
operibus illius malignis
12 plura habens vobis scribere nolui per
cartam et atramentum spero enim me futurum apud vos et os ad os loqui ut
gaudium vestrum plenum sit
13 salutant te filii sororis tuae electae
|