1 Iudas Iesu Christi servus frater autem Iacobi his
qui in Deo Patre dilectis et Iesu Christo conservatis vocatis
2 misericordia vobis et pax et caritas
adimpleatur
3 carissimi omnem sollicitudinem faciens scribendi
vobis de communi vestra salute necesse habui scribere vobis deprecans
supercertari semel traditae sanctis fidei
4 subintroierunt enim quidam homines qui olim
praescripti sunt in hoc iudicium impii Dei nostri gratiam transferentes in
luxuriam et solum Dominatorem et Dominum nostrum Iesum Christum negantes
5 commonere autem vos volo scientes semel omnia
quoniam Iesus populum de terra Aegypti salvans secundo eos qui non crediderunt
perdidit
6 angelos vero qui non servaverunt suum principatum
sed dereliquerunt suum domicilium in iudicium magni diei vinculis aeternis sub
caligine reservavit
7 sicut Sodoma et Gomorra et finitimae civitates
simili modo exfornicatae et abeuntes post carnem alteram factae sunt exemplum
ignis aeterni poenam sustinentes
8 similiter et hii carnem quidem maculant
dominationem autem spernunt maiestates autem blasphemant
9 cum Michahel archangelus cum diabolo disputans
altercaretur de Mosi corpore non est ausus iudicium inferre blasphemiae sed
dixit imperet tibi Dominus
10 hii autem quaecumque quidem ignorant blasphemant
quaecumque autem naturaliter tamquam muta animalia norunt in his corrumpuntur
11 vae illis quia via Cain abierunt et errore Balaam
mercede effusi sunt et contradictione Core perierunt
12 hii sunt in epulis suis maculae convivantes sine
timore semet ipsos pascentes nubes sine aqua quae a ventis circumferuntur
arbores autumnales infructuosae bis mortuae eradicatae
13 fluctus feri maris despumantes suas confusiones
sidera errantia
14 quibus procella tenebrarum in aeternum servata
est his septimus ab Adam Enoc dicens ecce venit Dominus in sanctis milibus suis
15 facere iudicium contra omnes et arguere omnes
impios de omnibus operibus impietatis eorum quibus impie egerunt et de omnibus
duris quae locuti sunt contra eum peccatores impii
16 hii sunt murmuratores querellosi secundum
desideria sua ambulantes et os illorum loquitur superba mirantes personas
quaestus causa
17 vos autem carissimi memores estote verborum quae praedicta
sunt ab apostolis Domini nostri Iesu Christi
18 quia dicebant vobis quoniam in novissimo tempore
venient inlusores secundum sua desideria ambulantes impietatum
19 hii sunt qui segregant animales Spiritum non habentes
20 vos autem carissimi superaedificantes vosmet
ipsos sanctissimae vestrae fidei in Spiritu Sancto orantes
21 ipsos vos in dilectione Dei servate
22 et hos quidem arguite iudicatos
23 illos vero salvate de igne rapientes
aliis autem miseremini in timore odientes et eam quae carnalis est maculatam
tunicam
24 ei autem qui potest vos conservare sine
peccato et constituere ante conspectum gloriae suae inmaculatos in exultatione
25 soli Deo salvatori nostro per Iesum
Christum Dominum nostrum gloria magnificentia imperium et potestas ante omne
saeculum et nunc et in omnia saecula amen
|