1 angelo Ephesi ecclesiae scribe haec dicit
qui tenet septem stellas in dextera sua qui ambulat in medio septem
candelabrorum aureorum
2 scio opera tua et laborem et patientiam
tuam et quia non potes sustinere malos et temptasti eos qui se dicunt apostolos
et non sunt et invenisti eos mendaces
3 et patientiam habes et sustinuisti
propter nomen meum et non defecisti
4 sed habeo adversus te quod
caritatem tuam primam reliquisti
5 memor esto itaque unde excideris et
age paenitentiam et prima opera fac sin autem venio tibi et movebo candelabrum
tuum de loco suo nisi paenitentiam egeris
6 sed hoc habes quia odisti facta
Nicolaitarum quae et ego odi
7 qui habet aurem audiat quid Spiritus
dicat ecclesiis vincenti dabo ei edere de ligno vitae quod est in paradiso Dei
mei
8 et angelo Zmyrnae ecclesiae scribe haec
dicit primus et novissimus qui fuit mortuus et vivit
9 scio tribulationem tuam et paupertatem
tuam sed dives es et blasphemaris ab his qui se dicunt Iudaeos esse et non sunt
sed sunt synagoga Satanae
10 nihil horum timeas quae passurus es ecce
missurus est diabolus ex vobis in carcerem ut temptemini et habebitis
tribulationem diebus decem esto fidelis usque ad mortem et dabo tibi coronam
vitae
11 qui habet aurem audiat quid Spiritus
dicat ecclesiis qui vicerit non laedetur a morte secunda
12 et angelo Pergami ecclesiae scribe haec
dicit qui habet rompheam utraque parte acutam
13 scio ubi habitas ubi sedes est Satanae et
tenes nomen meum et non negasti fidem meam et in diebus Antipas testis meus
fidelis qui occisus est apud vos ubi Satanas habitat
14 sed habeo adversus te pauca quia habes
illic tenentes doctrinam Balaam qui docebat Balac mittere scandalum coram
filiis Israhel edere et fornicari
15 ita habes et tu tenentes doctrinam
Nicolaitarum
16 similiter paenitentiam age si quo minus venio
tibi cito et pugnabo cum illis in gladio oris mei
17 qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat
ecclesiis vincenti dabo ei manna absconditum et dabo illi calculum candidum et
in calculo nomen novum scriptum quod nemo scit nisi qui accipit
18 et angelo Thyatirae ecclesiae scribe haec dicit
Filius Dei qui habet oculos ut flammam ignis et pedes eius similes orichalco
19 novi opera tua et caritatem et fidem et
ministerium et patientiam tuam et opera tua novissima plura prioribus
20 sed habeo adversus te quia permittis mulierem
Hiezabel quae se dicit propheten docere et seducere servos meos fornicari et
manducare de idolothytis
21 et dedi illi tempus ut paenitentiam ageret et non
vult paeniteri a fornicatione sua
22 ecce mitto eam in lectum et qui moechantur cum ea
in tribulationem maximam nisi paenitentiam egerint ab operibus eius
23 et filios eius interficiam in morte et scient
omnes ecclesiae quia ego sum scrutans renes et corda et dabo unicuique vestrum
secundum opera vestra
24 vobis autem dico ceteris qui Thyatirae estis quicumque
non habent doctrinam hanc qui non cognoverunt altitudines Satanae quemadmodum
dicunt non mittam super vos aliud pondus
25 tamen id quod habetis tenete donec veniam
26 et qui vicerit et qui custodierit usque in finem
opera mea dabo illi potestatem super gentes
27 et reget illas in virga ferrea tamquam vas figuli
confringentur
28 sicut et ego accepi a Patre meo et dabo illi
stellam matutinam
29 qui habet aurem audiat quid Spiritus
dicat ecclesiis
|