1 et vidi in dextera sedentis super thronum
librum scriptum intus et foris signatum sigillis septem
2 et vidi angelum fortem praedicantem voce magna
quis est dignus aperire librum et solvere signacula eius
3 et nemo poterat in caelo neque in terra
neque subtus terram aperire librum neque respicere illum
4 et ego flebam multum quoniam nemo dignus
inventus est aperire librum nec videre eum
5 et unus de senioribus dicit mihi ne
fleveris ecce vicit leo de tribu Iuda radix David aperire librum et septem
signacula eius
6 et vidi et ecce in medio throni et quattuor
animalium et in medio seniorum agnum stantem tamquam occisum habentem cornua
septem et oculos septem qui sunt spiritus Dei missi in omnem terram
7 et venit et accepit de dextera sedentis
de throno
8 et cum aperuisset librum quattuor
animalia et viginti quattuor seniores ceciderunt coram agno habentes singuli
citharas et fialas aureas plenas odoramentorum quae sunt orationes sanctorum
9 et cantant novum canticum dicentes dignus
es accipere librum et aperire signacula eius quoniam occisus es et redemisti
nos Deo in sanguine tuo ex omni tribu et lingua et populo et natione
10 et fecisti eos Deo nostro regnum et
sacerdotes et regnabunt super terram
11 et vidi et audivi vocem angelorum
multorum in circuitu throni et animalium et seniorum et erat numerus eorum
milia milium
12 dicentium voce magna dignus est agnus qui
occisus est accipere virtutem et divinitatem et sapientiam et fortitudinem et
honorem et gloriam et benedictionem
13 et omnem creaturam quae in caelo est et
super terram et sub terram et quae sunt in mari et quae in ea omnes audivi
dicentes sedenti in throno et agno benedictio et honor et gloria et potestas in
saecula saeculorum
14 et quattuor animalia dicebant amen et
seniores ceciderunt et adoraverunt
|