1 et cum aperuisset sigillum septimum
factum est silentium in caelo quasi media hora
2 et vidi septem angelos stantes in
conspectu Dei et datae sunt illis septem tubae
3 et alius angelus venit et stetit ante
altare habens turibulum aureum et data sunt illi incensa multa ut daret
orationibus sanctorum omnium super altare aureum quod est ante thronum
4 et ascendit fumus incensorum de
orationibus sanctorum de manu angeli coram Deo
5 et accepit angelus turibulum et implevit
illud de igne altaris et misit in terram et facta sunt tonitrua et voces et
fulgora et terraemotus
6 et septem angeli qui habebant septem tubas
paraverunt se ut tuba canerent
7 et primus tuba cecinit et facta est
grando et ignis mixta in sanguine et missum est in terram et tertia pars terrae
conbusta est et tertia pars arborum conbusta est et omne faenum viride
conbustum est
8 et secundus angelus tuba cecinit et
tamquam mons magnus igne ardens missus est in mare et facta est tertia pars
maris sanguis
9 et mortua est tertia pars creaturae quae
habent animas et tertia pars navium interiit
10 et tertius angelus tuba cecinit et
cecidit de caelo stella magna ardens tamquam facula et cecidit in tertiam
partem fluminum et in fontes aquarum
11 et nomen stellae dicitur Absinthius et
facta est tertia pars aquarum in absinthium et multi hominum mortui sunt de
aquis quia amarae factae sunt
12 et quartus angelus tuba cecinit et
percussa est tertia pars solis et tertia pars lunae et tertia pars stellarum ut
obscuraretur tertia pars eorum et diei non luceret pars tertia et nox similiter
13 et vidi et audivi vocem unius aquilae
volantis per medium caelum dicentis voce magna vae vae vae habitantibus in
terra de ceteris vocibus tubae trium angelorum qui erant tuba canituri
|