1 et vidi alium angelum fortem descendentem
de caelo amictum nube et iris in capite eius et facies eius erat ut sol et
pedes eius tamquam columna ignis
2 et habebat in manu sua libellum apertum
et posuit pedem suum dextrum supra mare sinistrum autem super terram
3 et clamavit voce magna quemadmodum cum
leo rugit et cum clamasset locuta sunt septem tonitrua voces suas
4 et cum locuta fuissent septem tonitrua
scripturus eram et audivi vocem de caelo dicentem signa quae locuta sunt septem
tonitrua et noli ea scribere
5 et angelum quem vidi stantem supra mare
et supra terram levavit manum suam ad caelum
6 et iuravit per viventem in saecula saeculorum
qui creavit caelum et ea quae in illo sunt et terram et ea quae in ea sunt et
mare et quae in eo sunt quia tempus amplius non erit
7 sed in diebus vocis septimi angeli cum
coeperit tuba canere et consummabitur mysterium Dei sicut evangelizavit per
servos suos prophetas
8 et vox quam audivi de caelo iterum
loquentem mecum et dicentem vade accipe librum apertum de manu angeli stantis
supra mare et supra terram
9 et abii ad angelum dicens ei ut daret
mihi librum et dicit mihi accipe et devora illum et faciet amaricare ventrem
tuum sed in ore tuo erit dulce tamquam mel
10 et accepi librum de manu angeli et
devoravi eum et erat in ore meo tamquam mel dulce et cum devorassem eum amaricatus
est venter meus
11 et dicunt mihi oportet te iterum
prophetare populis et gentibus et linguis et regibus multis
|