11.
1 et datus est mihi calamus similis virgae
dicens surge et metire templum Dei et altare et adorantes in eo
2 atrium autem quod est foris templum eice
foras et ne metieris eum quoniam datum est gentibus et civitatem sanctam
calcabunt mensibus quadraginta duobus
3 et dabo duobus testibus meis et
prophetabunt diebus mille ducentis sexaginta amicti saccos
4 hii sunt duo olivae et duo candelabra in conspectu
Domini terrae stantes
5 et si quis eos voluerit nocere ignis
exiet de ore illorum et devorabit inimicos eorum et si quis voluerit eos
laedere sic oportet eum occidi
6 hii habent potestatem cludendi caelum ne
pluat diebus prophetiae ipsorum et potestatem habent super aquas convertendi
eas in sanguinem et percutere terram omni plaga quotienscumque voluerint
7 et cum finierint testimonium suum bestia
quae ascendit de abysso faciet adversus illos bellum et vincet eos et occidet
illos
8 et corpora eorum in plateis civitatis
magnae quae vocatur spiritaliter Sodoma et Aegyptus ubi et Dominus eorum
crucifixus est
9 et videbunt de populis et tribubus et
linguis et gentibus corpora eorum per tres dies et dimidium et corpora eorum
non sinunt poni in monumentis
10 et inhabitantes terram gaudebunt super
illis et iucundabuntur et munera mittent invicem quoniam hii duo prophetae
cruciaverunt eos qui inhabitant super terram
11 et post dies tres et dimidium spiritus
vitae a Deo intravit in eos et steterunt super pedes suos et timor magnus
cecidit super eos qui viderunt eos
12 et audierunt vocem magnam de caelo
dicentem illis ascendite huc et ascenderunt in caelum in nube et viderunt illos
inimici eorum
13 et in illa hora factus est terraemotus
magnus et decima pars civitatis cecidit et occisi sunt in terraemotu nomina
hominum septem milia et reliqui in timore sunt missi et dederunt gloriam Deo
caeli
14 vae secundum abiit ecce vae tertium veniet cito
15 et septimus angelus tuba cecinit et factae sunt
voces magnae in caelo dicentes factum est regnum huius mundi Domini nostri et
Christi eius et regnabit in saecula saeculorum
16 et viginti quattuor seniores qui in conspectu Dei
sedent in sedibus suis ceciderunt in facies suas et adoraverunt Deum
17 dicentes gratias agimus tibi Domine Deus
omnipotens qui es et qui eras quia accepisti virtutem tuam magnam et regnasti
18 et iratae sunt gentes et advenit ira tua
et tempus mortuorum iudicari et reddere mercedem servis tuis prophetis et
sanctis et timentibus nomen tuum pusillis et magnis et exterminandi eos qui
corruperunt terram
19 et apertum est templum Dei in caelo et
visa est arca testamenti eius in templo eius et facta sunt fulgora et voces et
terraemotus et grando magna
|