12.
1 et signum magnum paruit in caelo mulier
amicta sole et luna sub pedibus eius et in capite eius corona stellarum
duodecim
2 et in utero habens et clamat parturiens
et cruciatur ut pariat
3 et visum est aliud signum in caelo et
ecce draco magnus rufus habens capita septem et cornua decem et in capitibus
suis septem diademata
4 et cauda eius trahebat tertiam partem
stellarum caeli et misit eas in terram et draco stetit ante mulierem quae erat
paritura ut cum peperisset filium eius devoraret
5 et peperit filium masculum qui recturus
erit omnes gentes in virga ferrea et raptus est filius eius ad Deum et ad
thronum eius
6 et mulier fugit in solitudinem ubi habet
locum paratum a Deo ut ibi pascant illam diebus mille ducentis sexaginta
7 et factum est proelium in caelo Michahel
et angeli eius proeliabantur cum dracone et draco pugnabat et angeli eius
8 et non valuerunt neque locus inventus est
eorum amplius in caelo
9 et proiectus est draco ille magnus
serpens antiquus qui vocatur Diabolus et Satanas qui seducit universum orbem
proiectus est in terram et angeli eius cum illo missi sunt
10 et audivi vocem magnam in caelo dicentem nunc
facta est salus et virtus et regnum Dei nostri et potestas Christi eius quia
proiectus est accusator fratrum nostrorum qui accusabat illos ante conspectum
Dei nostri die ac nocte
11 et ipsi vicerunt illum propter sanguinem
agni et propter verbum testimonii sui et non dilexerunt animam suam usque ad
mortem
12 propterea laetamini caeli et qui
habitatis in eis vae terrae et mari quia descendit diabolus ad vos habens iram
magnam sciens quod modicum tempus habet
13 et postquam vidit draco quod proiectus
est in terram persecutus est mulierem quae peperit masculum
14 et datae sunt mulieri duae alae aquilae
magnae ut volaret in desertum in locum suum ubi alitur per tempus et tempora et
dimidium temporis a facie serpentis
15 et misit serpens ex ore suo post mulierem
aquam tamquam flumen ut eam faceret trahi a flumine
16 et adiuvit terra mulierem et aperuit
terra os suum et absorbuit flumen quod misit draco de ore suo
17 et iratus est draco in mulierem et abiit
facere proelium cum reliquis de semine eius qui custodiunt mandata Dei et
habent testimonium Iesu
18 et stetit super harenam maris
|