15.
1 et vidi aliud signum in caelo magnum et
mirabile angelos septem habentes plagas septem novissimas quoniam in illis
consummata est ira Dei
2 et vidi tamquam mare vitreum mixtum igne
et eos qui vicerunt bestiam et imaginem illius et numerum nominis eius stantes
supra mare vitreum habentes citharas Dei
3 et cantant canticum Mosi servi Dei et
canticum agni dicentes magna et mirabilia opera tua Domine Deus omnipotens
iustae et verae viae tuae rex saeculorum
4 quis non timebit Domine et magnificabit
nomen tuum quia solus pius quoniam omnes gentes venient et adorabunt in
conspectu tuo quoniam iudicia tua manifestata sunt
5 et post haec vidi et ecce apertum est
templum tabernaculi testimonii in caelo
6 et exierunt septem angeli habentes septem
plagas de templo vestiti lapide mundo candido et praecincti circa pectora zonis
aureis
7 et unus ex quattuor animalibus dedit
septem angelis septem fialas aureas plenas iracundiae Dei viventis in saecula
saeculorum
8 et impletum est templum fumo a maiestate
Dei et de virtute eius et nemo poterat introire in templum donec consummarentur
septem plagae septem angelorum
|