17.
1 et venit unus de septem angelis qui
habebant septem fialas et locutus est mecum dicens veni ostendam tibi
damnationem meretricis magnae quae sedet super aquas multas
2 cum qua fornicati sunt reges terrae et
inebriati sunt qui inhabitant terram de vino prostitutionis eius
3 et abstulit me in desertum in spiritu et
vidi mulierem sedentem super bestiam coccineam plenam nominibus blasphemiae
habentem capita septem et cornua decem
4 et mulier erat circumdata purpura et
coccino et inaurata auro et lapide pretioso et margaritis habens poculum aureum
in manu sua plenum abominationum et inmunditia fornicationis eius
5 et in fronte eius nomen scriptum
mysterium Babylon magna mater fornicationum et abominationum terrae
6 et vidi mulierem ebriam de sanguine
sanctorum et de sanguine martyrum Iesu et miratus sum cum vidissem illam
admiratione magna
7 et dixit mihi angelus quare miraris ego
tibi dicam sacramentum mulieris et bestiae quae portat eam quae habet capita
septem et decem cornua
8 bestiam quam vidisti fuit et non est et
ascensura est de abysso et in interitum ibit et mirabuntur inhabitantes terram
quorum non sunt scripta nomina in libro vitae a constitutione mundi videntes
bestiam quia erat et non est
9 et hic est sensus qui habet sapientiam
septem capita septem montes sunt super quos mulier sedet et reges septem sunt
10 quinque ceciderunt unus est alius nondum
venit et cum venerit oportet illum breve tempus manere
11 et bestia quae erat et non est et ipsa octava
est et de septem est et in interitum vadit
12 et decem cornua quae vidisti decem reges
sunt qui regnum nondum acceperunt sed potestatem tamquam reges una hora
accipiunt post bestiam
13 hii unum consilium habent et
virtutem et potestatem suam bestiae tradunt
14 hii cum agno pugnabunt et agnus vincet
illos quoniam Dominus dominorum est et rex regum et qui cum illo sunt vocati et
electi et fideles
15 et dixit mihi aquas quas vidisti ubi
meretrix sedet populi sunt et gentes et linguae
16 et decem cornua quae vidisti et bestiam
hii odient fornicariam et desolatam facient illam et nudam et carnes eius
manducabunt et ipsam igni concremabunt
17 Deus enim dedit in corda eorum ut faciant
quod illi placitum est ut dent regnum suum bestiae donec consummentur verba Dei
18 et mulier quam vidisti est civitas magna
quae habet regnum super reges terrae
|