20.
1 et vidi angelum descendentem de caelo
habentem clavem abyssi et catenam magnam in manu sua
2 et adprehendit draconem serpentem
antiquum qui est diabolus et Satanas et ligavit eum per annos mille
3 et misit eum in abyssum et clusit et
signavit super illum ut non seducat amplius gentes donec consummentur mille
anni post haec oportet illum solvi modico tempore
4 et vidi sedes et sederunt super eas et
iudicium datum est illis et animas decollatorum propter testimonium Iesu et
propter verbum Dei et qui non adoraverunt bestiam neque imaginem eius nec
acceperunt caracterem in frontibus aut in manibus suis et vixerunt et
regnaverunt cum Christo mille annis
5 ceteri mortuorum non vixerunt donec consummentur
mille anni haec est resurrectio prima
6 beatus et sanctus qui habet partem in
resurrectione prima in his secunda mors non habet potestatem sed erunt
sacerdotes Dei et Christi et regnabunt cum illo mille annis
7 et cum consummati fuerint mille anni
solvetur Satanas de carcere suo et exibit et seducet gentes quae sunt super
quattuor angulos terrae Gog et Magog et congregabit eos in proelium quorum
numerus est sicut harena maris
8 et ascenderunt super latitudinem terrae
et circumierunt castra sanctorum et civitatem dilectam
9 et descendit ignis a Deo de caelo et
devoravit eos et diabolus qui seducebat eos missus est in stagnum ignis et
sulphuris ubi et bestia
10 et pseudoprophetes et cruciabuntur die ac
nocte in saecula saeculorum
11 et vidi thronum magnum candidum et
sedentem super eum a cuius aspectu fugit terra et caelum et locus non est
inventus ab eis
12 et vidi mortuos magnos et pusillos
stantes in conspectu throni et libri aperti sunt et alius liber apertus est qui
est vitae et iudicati sunt mortui ex his quae scripta erant in libris secundum
opera ipsorum
13 et dedit mare mortuos qui in eo erant et
mors et inferus dederunt mortuos qui in ipsis erant et iudicatum est de
singulis secundum opera ipsorum
14 et inferus et mors missi sunt in stagnum
ignis haec mors secunda est stagnum ignis
15 et qui non est inventus in libro vitae
scriptus missus est in stagnum ignis
|