Exodus
1.
1 haec sunt nomina filiorum Israhel
qui ingressi sunt Aegyptum cum Iacob singuli cum domibus suis introierunt
2 Ruben Symeon Levi Iuda
3 Isachar Zabulon et Beniamin
4 Dan et Nepthalim Gad et Aser
5 erant igitur omnes animae eorum qui
egressi sunt de femore Iacob septuaginta Ioseph autem in Aegypto erat
6 quo mortuo et universis fratribus eius
omnique cognatione illa
7 filii Israhel creverunt et quasi
germinantes multiplicati sunt ac roborati nimis impleverunt terram
8 surrexit interea rex novus super Aegyptum
qui ignorabat Ioseph
9 et ait ad populum suum ecce populus
filiorum Israhel multus et fortior nobis
10 venite sapienter opprimamus eum ne forte
multiplicetur et si ingruerit contra nos bellum addatur inimicis nostris
expugnatisque nobis egrediatur e terra
11 praeposuit itaque eis magistros operum ut
adfligerent eos oneribus aedificaveruntque urbes tabernaculorum Pharaoni Phiton
et Ramesses
12 quantoque opprimebant eos tanto magis
multiplicabantur et crescebant
13 oderantque filios Israhel Aegyptii et
adfligebant inludentes eis
14 atque ad amaritudinem perducebant vitam
eorum operibus duris luti et lateris omnique famulatu quo in terrae operibus
premebantur
15 dixit autem rex Aegypti obsetricibus
Hebraeorum quarum una vocabatur Sephra altera Phua
16 praecipiens eis quando obsetricabitis
Hebraeas et partus tempus advenerit si masculus fuerit interficite illum si
femina reservate
17 timuerunt autem obsetrices Deum et non
fecerunt iuxta praeceptum regis Aegypti sed conservabant mares
18 quibus ad se accersitis rex ait quidnam
est hoc quod facere voluistis ut pueros servaretis
19 quae responderunt non sunt hebraeae sicut
aegyptiae mulieres ipsae enim obsetricandi habent scientiam et priusquam
veniamus ad eas pariunt
20 bene ergo fecit Deus obsetricibus et
crevit populus confortatusque est nimis
21 et quia timuerant obsetrices Deum
aedificavit illis domos
22 praecepit autem Pharao omni populo suo
dicens quicquid masculini sexus natum fuerit in flumen proicite quicquid
feminei reservate
|