2.
1 egressus est post haec vir de domo Levi
accepta uxore stirpis suae
2 quae concepit et peperit filium et videns
eum elegantem abscondit tribus mensibus
3 cumque iam celare non posset sumpsit
fiscellam scirpeam et linivit eam bitumine ac pice posuitque intus infantulum
et exposuit eum in carecto ripae fluminis
4 stante procul sorore eius et considerante eventum
rei
5 ecce autem descendebat filia Pharaonis ut
lavaretur in flumine et puellae eius gradiebantur per crepidinem alvei quae cum
vidisset fiscellam in papyrione misit unam e famulis suis et adlatam
6 aperiens cernensque in ea parvulum
vagientem miserta eius ait de infantibus Hebraeorum est
7 cui soror pueri vis inquit ut vadam et
vocem tibi hebraeam mulierem quae nutrire possit infantulum
8 respondit vade perrexit puella et vocavit
matrem eius
9 ad quam locuta filia Pharaonis accipe ait
puerum istum et nutri mihi ego tibi dabo mercedem tuam suscepit mulier et
nutrivit puerum adultumque tradidit filiae Pharaonis
10 quem illa adoptavit in locum filii
vocavitque nomen eius Mosi dicens quia de aqua tuli eum
11 in diebus illis postquam creverat Moses
egressus ad fratres suos vidit adflictionem eorum et virum aegyptium
percutientem quendam de Hebraeis fratribus suis
12 cumque circumspexisset huc atque illuc et
nullum adesse vidisset percussum Aegyptium abscondit sabulo
13 et egressus die altero conspexit duos
Hebraeos rixantes dixitque ei qui faciebat iniuriam quare percutis proximum
tuum
14 qui respondit quis constituit te
principem et iudicem super nos num occidere me tu dicis sicut occidisti
Aegyptium timuit Moses et ait quomodo palam factum est verbum istud
15 audivitque Pharao sermonem hunc et
quaerebat occidere Mosen qui fugiens de conspectu eius moratus est in terra
Madian et sedit iuxta puteum
16 erant sacerdoti Madian septem filiae quae
venerunt ad hauriendas aquas et impletis canalibus adaquare cupiebant greges
patris sui
17 supervenere pastores et eiecerunt eas
surrexitque Moses et defensis puellis adaquavit oves earum
18 quae cum revertissent ad Raguhel patrem
suum dixit ad eas cur velocius venistis solito
19 responderunt vir aegyptius liberavit nos
de manu pastorum insuper et hausit aquam nobiscum potumque dedit ovibus
20 at ille ubi est inquit quare dimisistis
hominem vocate eum ut comedat panem
21 iuravit ergo Moses quod habitaret cum eo
accepitque Sefforam filiam eius
22 quae peperit filium quem vocavit Gersam dicens
advena fui in terra aliena
23 post multum temporis mortuus est rex Aegypti et
ingemescentes filii Israhel propter opera vociferati sunt ascenditque clamor
eorum ad Deum ab operibus
24 et audivit gemitum eorum ac recordatus foederis
quod pepigerat cum Abraham et Isaac et Iacob
25 respexit filios Israhel et cognovit eos
|