21.
1 haec
sunt iudicia quae propones eis
2 si emeris servum hebraeum sex annis
serviet tibi in septimo egredietur liber gratis
3 cum quali veste intraverit cum tali
exeat si habens uxorem et uxor egredietur simul
4 sin autem dominus dederit illi uxorem
et peperit filios et filias mulier et liberi eius erunt domini sui ipse vero
exibit cum vestitu suo
5 quod si dixerit servus diligo
dominum meum et uxorem ac liberos non egrediar liber
6 offeret eum dominus diis et adplicabitur
ad ostium et postes perforabitque aurem eius subula et erit ei servus in
saeculum
7 si quis vendiderit filiam suam in famulam non
egredietur sicut ancillae exire consuerunt
8 si displicuerit oculis domini sui cui tradita
fuerit dimittet eam populo autem alieno vendendi non habet potestatem si
spreverit eam
9 sin autem filio suo desponderit eam iuxta morem
filiarum faciet illi
10 quod si alteram ei acceperit providebit puellae
nuptias et vestimenta et pretium pudicitiae non negabit
11 si tria ista non fecerit egredietur gratis absque
pecunia
12 qui percusserit hominem volens occidere morte
moriatur
13 qui autem non est insidiatus sed Deus illum
tradidit in manu eius constituam tibi locum quo fugere debeat
14 si quis de industria occiderit proximum suum et
per insidias ab altari meo evelles eum ut moriatur
15 qui percusserit patrem suum et matrem morte
moriatur
16 qui furatus fuerit hominem et vendiderit
eum convictus noxae morte moriatur
17 qui maledixerit patri suo et matri morte
moriatur
18 si rixati fuerint viri et percusserit
alter proximum suum lapide vel pugno et ille mortuus non fuerit sed iacuerit in
lectulo
19 si surrexerit et ambulaverit foris super
baculum suum innocens erit qui percussit ita tamen ut operas eius et inpensas
in medicos restituat
20 qui percusserit servum suum vel ancillam
virga et mortui fuerint in manibus eius criminis reus erit
21 sin autem uno die supervixerit vel duobus
non subiacebit poenae quia pecunia illius est
22 si rixati fuerint viri et percusserit
quis mulierem praegnantem et abortivum quidem fecerit sed ipsa vixerit
subiacebit damno quantum expetierit maritus mulieris et arbitri iudicarint
23 sin autem mors eius fuerit
subsecuta reddet animam pro anima
24 oculum pro oculo dentem pro dente manum pro manu
pedem pro pede
25 adustionem pro adustione vulnus pro vulnere
livorem pro livore
26 si percusserit quispiam oculum servi sui aut
ancillae et luscos eos fecerit dimittet liberos pro oculo quem eruit
27 dentem quoque si excusserit servo vel ancillae
suae similiter dimittet eos liberos
28 si bos cornu petierit virum aut mulierem
et mortui fuerint lapidibus obruetur et non comedentur carnes eius dominusque
bovis innocens erit
29 quod si bos cornipeta fuerit ab heri et
nudius tertius et contestati sunt dominum eius nec reclusit eum occideritque
virum aut mulierem et bos lapidibus obruetur et dominum illius occident
30 quod si pretium ei fuerit inpositum dabit pro
anima sua quicquid fuerit postulatus
31 filium quoque et filiam si cornu percusserit
simili sententiae subiacebit
32 si servum ancillamque invaserit triginta siclos
argenti dabit domino bos vero lapidibus opprimetur
33 si quis aperuerit cisternam et foderit et non
operuerit eam cecideritque bos vel asinus in eam
34 dominus cisternae reddet pretium iumentorum quod
autem mortuum est ipsius erit
35 si bos alienus bovem alterius vulnerarit
et ille mortuus fuerit vendent bovem vivum et divident pretium cadaver autem
mortui inter se dispertient
36 sin autem sciebat quod bos cornipeta
esset ab heri et nudius tertius et non custodivit eum dominus suus reddet bovem
pro bove et cadaver integrum accipiet
|