30.
1 facies
quoque altare in adolendum thymiama de lignis setthim
2 habens cubitum longitudinis et alterum latitudinis
id est quadrangulum et duos cubitos in altitudine cornua ex ipso procedent
3 vestiesque illud auro purissimo tam craticulam
eius quam parietes per circuitum et cornua faciesque ei coronam aureolam per
gyrum
4 et duos anulos aureos sub corona per singula
latera ut mittantur in eos vectes et altare portetur
5 ipsos quoque vectes facies de lignis setthim et
inaurabis
6 ponesque altare contra velum quod ante arcam
pendet testimonii coram propitiatorio quo tegitur testimonium ubi loquar tibi
7 et adolebit incensum super eo Aaron suave fraglans
mane quando conponet lucernas incendet illud
8 et quando conlocat eas ad vesperum uret thymiama
sempiternum coram Domino in generationes vestras
9 non offeretis super eo thymiama conpositionis
alterius nec oblationem et victimam nec liba libabitis
10 et deprecabitur Aaron super cornua eius semel per
annum in sanguine quod oblatum est pro peccato et placabit super eo in
generationibus vestris sanctum sanctorum erit Domino
11 locutusque est Dominus ad Mosen dicens
12 quando tuleris summam filiorum Israhel
iuxta numerum dabunt singuli pretium pro animabus suis Domino et non erit plaga
in eis cum fuerint recensiti
13 hoc autem dabit omnis qui transit ad
nomen dimidium sicli iuxta mensuram templi siclus viginti obolos habet media
pars sicli offeretur Domino
14 qui habetur in numero a viginti annis et supra
dabit pretium
15 dives non addet ad medium sicli et pauper nihil
minuet
16 susceptamque pecuniam quae conlata est a filiis
Israhel trades in usus tabernaculi testimonii ut sit monumentum eorum coram
Domino et propitietur animabus illorum
17 locutusque est Dominus ad Mosen dicens
18 facies et labium aeneum cum basi sua ad
lavandum ponesque illud inter tabernaculum testimonii et altare et missa aqua
19 lavabunt in eo Aaron et filii eius manus
suas ac pedes
20 quando ingressuri sunt tabernaculum
testimonii et quando accessuri ad altare ut offerant in eo thymiama Domino
21 ne forte moriantur legitimum sempiternum
erit ipsi et semini eius per successiones
22 locutusque est Dominus ad Mosen
23 dicens sume tibi aromata prima et zmyrnae
electae quingentos siclos et cinnamomi medium id est ducentos quinquaginta
calami similiter ducentos quinquaginta
24 cassiae autem quingentos siclos in
pondere sanctuarii olei de olivetis mensuram hin
25 faciesque unctionis oleum sanctum
unguentum conpositum opere unguentarii
26 et ungues ex eo tabernaculum testimonii
et arcam testamenti
27 mensamque cum vasis suis candelabrum et
utensilia eius altaria thymiamatis
28 et holocausti et universam supellectilem
quae ad cultum eorum pertinent
29 sanctificabisque omnia et erunt sancta
sanctorum qui tetigerit ea sanctificabitur
30 Aaron et filios eius ungues
sanctificabisque eos ut sacerdotio fungantur mihi
31 filiis quoque Israhel dices hoc oleum
unctionis sanctum erit mihi in generationes vestras
32 caro hominis non unguetur ex eo et iuxta
conpositionem eius non facietis aliud quia sanctificatum est et sanctum erit
vobis
33 homo quicumque tale conposuerit et
dederit ex eo alieno exterminabitur de populo suo
34 dixitque Dominus ad Mosen sume tibi
aromata stacten et onycha galbanen boni odoris et tus lucidissimum aequalis
ponderis erunt omnia
35 faciesque thymiama conpositum opere
unguentarii mixtum diligenter et purum et sanctificatione dignissimum
36 cumque in tenuissimum pulverem universa
contuderis pones ex eo coram testimonio tabernaculi in quo loco apparebo tibi
sanctum sanctorum erit vobis thymiama
37 talem conpositionem non facietis in usus
vestros quia sanctum est Domino
38 homo quicumque fecerit simile ut odore
illius perfruatur peribit de populis suis
|