35.
1 igitur congregata omni turba filiorum Israhel
dixit ad eos haec sunt quae iussit Dominus fieri
2 sex diebus facietis opus septimus dies erit vobis
sanctus sabbatum et requies Domini qui fecerit opus in eo occidetur
3 non succendetis ignem in omnibus habitaculis
vestris per diem sabbati
4 et ait Moses ad omnem catervam filiorum Israhel
iste est sermo quem praecepit Dominus dicens
5 separate apud vos primitias Domino omnis
voluntarius et proni animi offerat eas Domino aurum et argentum et aes
6 hyacinthum purpuram coccumque bis tinctum
et byssum pilos caprarum
7 et pelles arietum rubricatas et ianthinas
8 ligna setthim
9 et oleum ad luminaria concinnanda et ut
conficiatur unguentum et thymiama suavissimum
10 lapides onychinos et gemmas ad ornatum
superumeralis et rationalis
11 quisquis vestrum est sapiens veniat et
faciat quod Dominus imperavit
12 tabernaculum scilicet et tectum eius
atque operimentum anulos et tabulata cum vectibus paxillos et bases
13 arcam et vectes propitiatorium et velum
quod ante illud oppanditur
14 mensam cum vectibus et vasis et
propositionis panibus
15 candelabrum ad luminaria sustentanda vasa illius
et lucernas et oleum ad nutrimenta ignium
16 altare thymiamatis et vectes oleum unctionis et
thymiama ex aromatibus tentorium ad ostium tabernaculi
17 altare holocausti et craticulam eius aeneam cum
vectibus et vasis suis labrum et basim eius
18 cortinas atrii cum columnis et basibus tentorium
in foribus vestibuli
19 paxillos tabernaculi et atrii cum funiculis suis
20 vestimenta quorum usus est in ministerio
sanctuarii vestes Aaron pontificis ac filiorum eius ut sacerdotio fungantur
mihi
21 egressaque omnis multitudo filiorum Israhel de
conspectu Mosi
22 obtulit mente promptissima atque devota primitias
Domino ad faciendum opus tabernaculi testimonii quicquid in cultum et ad vestes
sanctas necessarium erat
23 viri cum mulieribus praebuerunt armillas
et inaures anulos et dextralia omne vas aureum in donaria Domini separatum est
24 si quis habuit hyacinthum purpuram coccumque
bis tinctum byssum et pilos caprarum pelles arietum rubricatas et ianthinas
25 argenti et aeris metalla obtulerunt
Domino lignaque setthim in varios usus
26 sed et mulieres doctae dederunt quae
neverant hyacinthum purpuram et vermiculum ac byssum
27 et pilos caprarum sponte propria cuncta
tribuentes
28 principes vero obtulerunt lapides
onychinos et gemmas ad superumerale et rationale
29 aromataque et oleum ad luminaria concinnanda et
ad praeparandum unguentum ac thymiama odoris suavissimi conponendum
30 omnes viri et mulieres mente devota obtulerunt
donaria ut fierent opera quae iusserat Dominus per manum Mosi cuncti filii
Israhel voluntaria Domino dedicaverunt
31 dixitque Moses ad filios Israhel ecce vocavit
Dominus ex nomine Beselehel filium Uri filii Hur de tribu Iuda
32 implevitque eum spiritu Dei sapientiae et
intellegentiae et scientiae omni doctrina
33 ad excogitandum et faciendum opus in auro et
argento et aere sculpendisque lapidibus et opere carpentario quicquid fabre
adinveniri potest
34 dedit in corde eius Hooliab quoque filium
Achisamech de tribu Dan
35 ambos erudivit sapientia ut faciant opera
abietarii polymitarii ac plumarii de hyacintho et purpura coccoque bis tincto
et bysso et texant omnia ac nova quaeque repperiant
|